| Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 49, 1-19 |
1 Sir 49, 1 Memoria Iosiae in compositionem odoris facta opere pigmentarii; 2 Sir 49, 2 in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini. 3 Sir 49, 3 Ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis; 4 Sir 49, 4 et gubernavit ad Dominum cor suum et in diebus peccatorum corroboravit pietatem. 5 Sir 49, 5 Praeter David et Ezechiam et Iosiam, omnes peccatum commiserunt; 6 Sir 49, 6 nam reliquerunt legem Altissimi reges Iudae et contempserunt timorem Dei; 7 Sir 49, 7 dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti; 8 Sir 49, 8 incenderunt electam sanctuarii civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Ieremiae. 9 Sir 49, 9 Nam male tractaverunt illum, ipse autem a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et plantare et renovare. 10 Sir 49, 10 Ezechiel, qui vidit visionem gloriae, quam ostendit illi in curru cherubim. 11 Sir 49, 11 Nam et commemoratus est inimicorum in imbre et benefacere illis, qui ostenderunt rectas vias. 12 Sir 49, 12 Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo; nam corroboraverunt Iacob et redemerunt eos in fide virtutis. 13 Sir 49, 13 Quomodo amplificemus Zorobabel? Nam et ipse quasi signum in dextera manu; 14 Sir 49, 14 sic et Iesua filius Iosedec. Qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloriam sempiternam. 15 Sir 49, 15 Et Nehemias: in memoria multi temporis, qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras; qui erexit domos nostras. 16 Sir 49, 16 Nemo creatus est in terra qualis Henoch; nam et ipse assumptus est a terra. 17 Sir 49, 17 Neque ut Ioseph natus est homo, princeps fratrum, firmamentum gentis; 18 Sir 49, 18 et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt. 19 Sir 49, 19 Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam.
| | Sir 49, 1-19 |
Sir 49,10 - Ezechielovo videnie je opísané u Ez 1,1 n.
Sir 49,11 - Podľa hebrejského znenia nasleduje spomienka na Jóba:"Chcem si spomenúť aj na Jóba,ktorý sa držal ciest spravodlivosti."
Sir 49,17 - Porov. Ex 13,19; Joz 24,32.