výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 47, 1-31

1 (VUL) Post hunc surrexit Nathan propheta in diebus David.
1 ----

2 (VUL) Et quasi adeps separatus a sacrificio salutari, sic David a filiis Israel.
2 ----

3 (VUL) Cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit, sicut in agnis ovium.
3 ----

4 (VUL) In iuventute sua numquid non occidit gigantem et abstulit opprobrium de gente?
4 ----

5 (VUL) In agitando manu fundam deiecit exsultationem Goliath.
5 ----

6 (VUL) Nam invocavit Dominum altissimum, et dedit in dextera eius virtutem tollere hominem fortem in bello et exaltare cornu gentis suae.
6 ----

7 (VUL) Sic de decem milibus glorificaverunt eum et laudaverunt eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriae.
7 ----

8 (VUL) Contrivit enim inimicos undique et humiliavit Philisthim contrarios, usque in hodiernum diem contrivit cornu ipsorum.
8 ----

9 (VUL) In omni opere suo dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae;
9 ----

10 (VUL) de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum, qui fecit illum.
10 ----

11 (VUL) Et stare fecit cantores contra altare et in sono eorum dulces fecit modos.
11 ----

12 (VUL) Dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem anni, dum laudarent nomen sanctum Domini, et ante mane resonaret sanctuarium.
12 ----

13 (VUL) Dominus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornu eius et dedit illi testamentum regni et sedem gloriae in Israel.
13 ----

14 (VUL) Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum habitavit in securitate.
14 ----

15 (VUL) Salomon imperavit in diebus pacis; cui Deus requiem dedit in circuitu, ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctuarium in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in iuventute tua
15 ----

16 (VUL) et impletus es quasi flumen sapientia! Terram retexit anima tua,
16 ----

17 (VUL) et replesti eam in comparationibus aenigmatum. Ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua.
17 ----

18 (VUL) In cantilenis et proverbiis et comparationibus et interpretationibus te miratae sunt terrae.
18 ----

19 (VUL) In nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israel,
19 ----

20 (VUL) collegisti quasi orichalcum aurum et ut plumbum cumulasti argentum.
20 ----

21 (VUL) Sed reclinasti femora tua mulieribus, subiugatus es in corpore tuo.
21 ----

22 (VUL) Dedisti maculam in gloria tua et profanasti semen tuum, inducens iracundiam ad liberos tuos et ingemiscere faciens super stultitia tua,
22 ----

23 (VUL) ut fieret imperium bipartitum, et ex Ephraim inciperet imperium infidele.
23 ----

24 (VUL) Deus autem non derelinquet misericordiam suam et non corrumpet nec delebit verba sua neque perdet a stirpe nepotes electi sui et semen eius, qui diligit Dominum, non corrumpet.
24 ----

25 (VUL) Dedit autem reliquum Iacob et David de ipso stirpem.
25 ----

26 (VUL) Et finem habuit Salomon cum patribus suis
26 ----

27 (VUL) et dereliquit post se de semine suo gentis stultitiam
27 ----

28 (VUL) et imminutum prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo.
28 ----

29 (VUL) Et Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel et dedit viam peccandi Ephraim; et plurima redundaverunt peccata ipsorum valde,
29 ----

30 (VUL) ita ut expelleret illos a terra sua.
30 ----

31 (VUL) Et exquisierunt omnes nequitias, usque dum perveniret super illos vindicta.
31 ----


Sir 47, 1-31





Sir 47,7 - V hebrejskom znie takto:"Preto mu spievali devya volali na neho: Desaťtisíc!"Porov. 1 Sam 18,7: Šaul porazil tisíc mužov, ale Dávid desaťtisíc!

Sir 47,8 - Až podnes = v dobe spisovateľa.

Sir 47,17 - "Milovali ťa": tu treba myslieť na čestné pomenovanie Šalamúnovo, ktoré dostal: Jedidja (miláčik otcov alebo Pánov). Porov. 2 Sam 12,25.