| Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 46, 1-23 |
1 (VUL) Fortis in bello Iesus filius Nun, successor Moysi in prophetis, qui fuit secundum nomen suum
1 ----
2 (VUL) maximus in salutem electorum Dei, qui vindicet in insurgentes hostes, ut heredem faciat Israel.
2 ----
3 (VUL) Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem acinacem!
3 ----
4 (VUL) Quis ante illum restitit? Nam bella Domini ipse perduxit.
4 ----
5 (VUL) An non in manu eius impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?
5 ----
6 (VUL) Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique; et audivit illum magnus Dominus in saxis grandinis virtutis valde fortis.
6 ----
7 (VUL) Impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios,
7 ----
8 (VUL) ut cognoscant gentes armaturam eius, quia contra Deum bellum eorum est: etenim secutus est a tergo Potentis.
8 ----
9 (VUL) Et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse et Chaleb filius Iephonne, stare contra congregationem, prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae.
9 ----
10 (VUL) Ideo et ipsi duo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum, ut inducerent illos in hereditatem, in terram, quae manat lac et mel.
10 ----
11 (VUL) Et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi, ut ascenderet in excelsum terrae locum; et semen ipsius obtinuit hereditatem,
11 ----
12 (VUL) ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi Domino.
12 ----
13 (VUL) Et iudices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino:
13 ----
14 (VUL) sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo,
14 ----
15 (VUL) et nomen eorum renovet filiis illorum sanctorum virorum.
15 ----
16 (VUL) Dilectus a Domino suo Samuel propheta Domini instituit imperium et unxit principes in gente sua.
16 ----
17 (VUL) In lege Domini congregationem iudicavit, et visitavit Deus Iacob, et in fide sua probatus est propheta;
17 ----
18 (VUL) et cognitus est in verbis suis fidelis in visione.
18 ----
19 (VUL) Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni lactentis.
19 ----
20 (VUL) Et intonuit de caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam
20 ----
21 (VUL) et contrivit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim.
21 ----
22 (VUL) Et ante tempus dormitionis aeternae testimonium praebuit in conspectu Domini et christi eius: “ Pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepi ”; et non accusavit illum homo.
22 ----
23 (VUL) Et, postquam dormivit, prophetavit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem suam de terra in prophetia ad delendam impietatem gentis.
23 ----
| | Sir 46, 1-23 |
Sir 46,1 - Jozue (Ješua) znamená: Boh je spása, Boh je spasiteľ, záchranca.
Sir 46,5 - Jeho hnevom zastavilo sa slnko: porov. Joz 10,12 n.
Sir 46,16 - Verš podľa hebrejského znie:"Milovník ľudu svojho a miláčik Stvoriteľa svojho,z lona matkinho vymodlený, (1 Sam 1,27)Pánu v ľude prorockom zasvätený, (1 Sam 1,11)Samuel, ktorý bol sudcom a zastával kňazstvo; (1 Sam 7,9)zaviedol na rozkaz Boží kráľovstvo (1 Sam 8,9)a pomazal kniežatá nad národom (Šaula a Dávida)."
Sir 46,23 - Porov. 1 Sam 28,3–25.