výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 42, 1-26

1 (VUL) et ab iteratione sermonis auditus et a revelatione sermonis absconditi. Et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, ne accipias personam, ut delinquas:
1 ----

2 (VUL) de lege Altissimi et testamento et de iudicio, iustificans impium,
2 ----

3 (VUL) de ratione sociorum et viatorum et de datione hereditatis alienorum,
3 ----

4 (VUL) de aequalitate staterae et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum,
4 ----

5 (VUL) de pretio emptionis negotiatorum et de multa disciplina filiorum et servo pessimo latus sanguinare.
5 ----

6 (VUL) Super mulierem nequam bonum est signum;
6 ----

7 (VUL) ubi manus multae sunt, claude et, quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe.
7 ----

8 (VUL) De disciplina insensati et fatui et de seniore, qui iudicatur de fornicatione; et eris eruditus in veritate et probatus in conspectu omnium vivorum.
8 ----

9 (VUL) Filia patri est abscondita vigilia, et sollicitudo eius aufert somnum: in adulescentia sua, ne forte adulta efficiatur, viro nuptum locata, ne odibilis fiat;
9 ----

10 (VUL) ne quando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur; ne forte viro desponsata transgrediatur aut, cum eo commorata, ne sterilis inveniatur.
10 ----

11 (VUL) Super filiam immodestam confirma custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, in detractionem in civitate et obiectionem plebis, et confundat te in multitudine populi.
11 ----

12 (VUL) Omni homini ne det speciem et in medio mulierum non commoretur;
12 ----

13 (VUL) de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas mulieris.
13 ----

14 (VUL) Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium.
14 ----

15 (VUL) Memor ero igitur operum Domini et, quae vidi, annuntiabo: in sermonibus Domini opera eius, et factum est in voluntate sua iudicium.
15 ----

16 (VUL) Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius.
16 ----

17 (VUL) Non valent sancti Domini enarrare omnia mirabilia eius. Confirmavit Dominus exercitus suos stabiliri coram gloria sua.
17 ----

18 (VUL) Abyssum et cor hominum investigavit et in astutia eorum excogitavit.
18 ----

19 (VUL) Cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi annuntians, quae praeterierunt et quae superventura sunt, et revelans vestigia occultorum.
19 ----

20 (VUL) Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.
20 ----

21 (VUL) Magnalia sapientiae suae ordinavit, unicus est ante saeculum et usque in saeculum; neque augetur
21 ----

22 (VUL) neque minuitur et non eget alicuius consilio.
22 ----

23 (VUL) Quam desiderabilia omnia opera eius, et tamquam scintilla spectatu!
23 ----

24 (VUL) Omnia haec vivunt et manent in saeculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei;
24 ----

25 (VUL) omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deficiens.
25 ----

26 (VUL) Alterum alterius confirmat bonum; et quis satiabitur videns gloriam eius?
26 ----


Sir 42, 1-26





Sir 42,6-7 - V hebrejskom zneje:"Na zlú ženu múdre je vziať pečať,a kde sú ruky lenivé, tam otvor dvere!"Zlej a lenivej žene treba dať rozvodný list, ktorým sa prepúšťa.

Sir 42,11 - Dcéra má bývať v zadnej čiastke domu, ako hovorí hebrejský text:"Na tom mieste, kde sa (dcéra) zdržuje, nech nie je okno,ale miestnosť, ktorá má prístup ku vzduchu a východu."

Sir 42,15 - Pri oslave Božej velebnosti Sir prechádza do lyrickej nálady. Ustupuje múdroslovný tón a spisovateľ sa rozplýva chválou Božej veľkosti celkom podobne, ako to robí žalmista.

Sir 42,17 - Podľa hebrejského verš znie:"Svätí Boží nie sú schopní,aby vyrozprávali divy Pánove.Boh dodáva sily zástupom svojim,aby obstáli pred velebnosťou jeho."