| Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 42, 1-26 |
1 Sir 42, 1 et ab iteratione sermonis auditus et a revelatione sermonis absconditi. Et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, ne accipias personam, ut delinquas: 2 Sir 42, 2 de lege Altissimi et testamento et de iudicio, iustificans impium, 3 Sir 42, 3 de ratione sociorum et viatorum et de datione hereditatis alienorum, 4 Sir 42, 4 de aequalitate staterae et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum, 5 Sir 42, 5 de pretio emptionis negotiatorum et de multa disciplina filiorum et servo pessimo latus sanguinare. 6 Sir 42, 6 Super mulierem nequam bonum est signum; 7 Sir 42, 7 ubi manus multae sunt, claude et, quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe. 8 Sir 42, 8 De disciplina insensati et fatui et de seniore, qui iudicatur de fornicatione; et eris eruditus in veritate et probatus in conspectu omnium vivorum. 9 Sir 42, 9 Filia patri est abscondita vigilia, et sollicitudo eius aufert somnum: in adulescentia sua, ne forte adulta efficiatur, viro nuptum locata, ne odibilis fiat; 10 Sir 42, 10 ne quando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur; ne forte viro desponsata transgrediatur aut, cum eo commorata, ne sterilis inveniatur. 11 Sir 42, 11 Super filiam immodestam confirma custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, in detractionem in civitate et obiectionem plebis, et confundat te in multitudine populi. 12 Sir 42, 12 Omni homini ne det speciem et in medio mulierum non commoretur; 13 Sir 42, 13 de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas mulieris. 14 Sir 42, 14 Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium. 15 Sir 42, 15 Memor ero igitur operum Domini et, quae vidi, annuntiabo: in sermonibus Domini opera eius, et factum est in voluntate sua iudicium. 16 Sir 42, 16 Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius. 17 Sir 42, 17 Non valent sancti Domini enarrare omnia mirabilia eius. Confirmavit Dominus exercitus suos stabiliri coram gloria sua. 18 Sir 42, 18 Abyssum et cor hominum investigavit et in astutia eorum excogitavit. 19 Sir 42, 19 Cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi annuntians, quae praeterierunt et quae superventura sunt, et revelans vestigia occultorum. 20 Sir 42, 20 Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo. 21 Sir 42, 21 Magnalia sapientiae suae ordinavit, unicus est ante saeculum et usque in saeculum; neque augetur 22 Sir 42, 22 neque minuitur et non eget alicuius consilio. 23 Sir 42, 23 Quam desiderabilia omnia opera eius, et tamquam scintilla spectatu! 24 Sir 42, 24 Omnia haec vivunt et manent in saeculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei; 25 Sir 42, 25 omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deficiens. 26 Sir 42, 26 Alterum alterius confirmat bonum; et quis satiabitur videns gloriam eius?
| | Sir 42, 1-26 |
Sir 42,6-7 - V hebrejskom zneje:"Na zlú ženu múdre je vziať pečať,a kde sú ruky lenivé, tam otvor dvere!"Zlej a lenivej žene treba dať rozvodný list, ktorým sa prepúšťa.
Sir 42,11 - Dcéra má bývať v zadnej čiastke domu, ako hovorí hebrejský text:"Na tom mieste, kde sa (dcéra) zdržuje, nech nie je okno,ale miestnosť, ktorá má prístup ku vzduchu a východu."
Sir 42,15 - Pri oslave Božej velebnosti Sir prechádza do lyrickej nálady. Ustupuje múdroslovný tón a spisovateľ sa rozplýva chválou Božej veľkosti celkom podobne, ako to robí žalmista.
Sir 42,17 - Podľa hebrejského verš znie:"Svätí Boží nie sú schopní,aby vyrozprávali divy Pánove.Boh dodáva sily zástupom svojim,aby obstáli pred velebnosťou jeho."