| Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 40, 1-32 |
1 (VUL) Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem reditus in matrem omnium:
1 ----
2 (VUL) cogitationes eorum et timores cordis, adinventio exspectationis, dies finitionis.
2 ----
3 (VUL) A residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere;
3 ----
4 (VUL) ab eo, qui portat hyacinthum et coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio et timor mortis et iracundia perseverans et contentio.
4 ----
5 (VUL) Et in tempore requiei in cubili somnus noctis immutat scientiam eius.
5 ----
6 (VUL) Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis quasi in die laborat
6 ----
7 (VUL) conturbatus in visu cordis sui tamquam qui evaserit a facie belli; in tempore somni necessarii exsurrexit et admirans ad nullum timorem.
7 ----
8 (VUL) Cum omni carne ab homine usque ad pecus; et super peccatores septuplum amplius:
8 ----
9 (VUL) ad haec mors, sanguis, contentio et romphaea, oppressiones, fames et contritio et flagella.
9 ----
10 (VUL) Super iniquos creata sunt haec omnia, et propter illos factus est cataclysmus.
10 ----
11 (VUL) Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, et omnia, quae de aquis sunt, in mare revertentur.
11 ----
12 (VUL) Omne munus corruptionis et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit.
12 ----
13 (VUL) Substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia evanescent.
13 ----
14 (VUL) In aperiendo manus suas laetabitur, sic praevaricatores in consummationem deficient.
14 ----
15 (VUL) Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immundae super cacumen petrae.
15 ----
16 (VUL) Viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omne fenum evelletur.
16 ----
17 (VUL) Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et eleemosyna in saeculum permanet.
17 ----
18 (VUL) Vita sibi sufficientis et operarii condulcabitur, et super utrumque, eius qui inveniet thesaurum.
18 ----
19 (VUL) Filii et aedificatio civitatis confirmant nomen, et super haec mulier immaculata computabitur.
19 ----
20 (VUL) Vinum et musica laetificant cor, et super utraque dilectio sapientiae.
20 ----
21 (VUL) Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis.
21 ----
22 (VUL) Gratiam et speciem desiderabit oculus, et super haec virides sationes.
22 ----
23 (VUL) Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.
23 ----
24 (VUL) Fratres et adiutorium in tempore tribulationis, et super utraque eleemosyna liberabit.
24 ----
25 (VUL) Aurum et argentum firmant pedem, et super utrumque consilium acceptum habetur.
25 ----
26 (VUL) Facultates et virtutes exaltant cor, et super haec timor Domini.
26 ----
27 (VUL) Non est in timore Domini minoratio, et non est super eo inquirere adiutorium.
27 ----
28 (VUL) Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam obumbratio eius.
28 ----
29 (VUL) Fili, in tempore vitae tuae ne indigeas; melius est enim mori quam indigere.
29 ----
30 (VUL) Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in computatione vitae. Contaminat enim animam suam cibis alienis;
30 ----
31 (VUL) vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
31 ----
32 (VUL) In ore impudentis condulcabitur mendicatio, et in ventre eius ignis ardebit.
32 ----
| | Sir 40, 1-32 |