| Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 40, 1-32 |
1 Sir 40, 1 Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem reditus in matrem omnium: 2 Sir 40, 2 cogitationes eorum et timores cordis, adinventio exspectationis, dies finitionis. 3 Sir 40, 3 A residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere; 4 Sir 40, 4 ab eo, qui portat hyacinthum et coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio et timor mortis et iracundia perseverans et contentio. 5 Sir 40, 5 Et in tempore requiei in cubili somnus noctis immutat scientiam eius. 6 Sir 40, 6 Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis quasi in die laborat 7 Sir 40, 7 conturbatus in visu cordis sui tamquam qui evaserit a facie belli; in tempore somni necessarii exsurrexit et admirans ad nullum timorem. 8 Sir 40, 8 Cum omni carne ab homine usque ad pecus; et super peccatores septuplum amplius: 9 Sir 40, 9 ad haec mors, sanguis, contentio et romphaea, oppressiones, fames et contritio et flagella. 10 Sir 40, 10 Super iniquos creata sunt haec omnia, et propter illos factus est cataclysmus. 11 Sir 40, 11 Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, et omnia, quae de aquis sunt, in mare revertentur. 12 Sir 40, 12 Omne munus corruptionis et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit. 13 Sir 40, 13 Substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia evanescent. 14 Sir 40, 14 In aperiendo manus suas laetabitur, sic praevaricatores in consummationem deficient. 15 Sir 40, 15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immundae super cacumen petrae. 16 Sir 40, 16 Viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omne fenum evelletur. 17 Sir 40, 17 Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et eleemosyna in saeculum permanet. 18 Sir 40, 18 Vita sibi sufficientis et operarii condulcabitur, et super utrumque, eius qui inveniet thesaurum. 19 Sir 40, 19 Filii et aedificatio civitatis confirmant nomen, et super haec mulier immaculata computabitur. 20 Sir 40, 20 Vinum et musica laetificant cor, et super utraque dilectio sapientiae. 21 Sir 40, 21 Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis. 22 Sir 40, 22 Gratiam et speciem desiderabit oculus, et super haec virides sationes. 23 Sir 40, 23 Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro. 24 Sir 40, 24 Fratres et adiutorium in tempore tribulationis, et super utraque eleemosyna liberabit. 25 Sir 40, 25 Aurum et argentum firmant pedem, et super utrumque consilium acceptum habetur. 26 Sir 40, 26 Facultates et virtutes exaltant cor, et super haec timor Domini. 27 Sir 40, 27 Non est in timore Domini minoratio, et non est super eo inquirere adiutorium. 28 Sir 40, 28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam obumbratio eius. 29 Sir 40, 29 Fili, in tempore vitae tuae ne indigeas; melius est enim mori quam indigere. 30 Sir 40, 30 Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in computatione vitae. Contaminat enim animam suam cibis alienis; 31 Sir 40, 31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se. 32 Sir 40, 32 In ore impudentis condulcabitur mendicatio, et in ventre eius ignis ardebit.
| | Sir 40, 1-32 |