výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 39, 1-41

1 (VUL) Qui autem accommodat animam suam ad timorem Dei et in lege Altissimi meditatur, sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit.
1 ----

2 (VUL) Narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit.
2 ----

3 (VUL) Occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur.
3 ----

4 (VUL) In medio magnatorum ministrabit et in conspectu principum apparebit.
4 ----

5 (VUL) In terram alienigenarum gentium pertransiet; bona enim et mala in hominibus tentabit.
5 ----

6 (VUL) Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.
6 ----

7 (VUL) Aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur.
7 ----

8 (VUL) Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intellegentiae replebitur.
8 ----

9 (VUL) Ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino.
9 ----

10 (VUL) Et ipse diriget consilium et disciplinam et in absconditis eius considerabit.
10 ----

11 (VUL) Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur.
11 ----

12 (VUL) Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur.
12 ----

13 (VUL) Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem;
13 ----

14 (VUL) sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia.
14 ----

15 (VUL) Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille, et, si requieverit, proderit sibi.
15 ----

16 (VUL) Adhuc meditabor et enarrabo; ut luna die duodecimo repletus sum.
16 ----

17 (VUL) Obaudite me, filii pii, et quasi rosa plantata super rivos aquarum florebit caro vestra;
17 ----

18 (VUL) quasi libanus odorem suavitatis habete,
18 ----

19 (VUL) florete flores quasi lilium. Date vocem et collaudate canticum et benedicite Dominum in omnibus operibus suis.
19 ----

20 (VUL) Date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in laudatione eius et in canticis labiorum et citharis; et sic dicetis in confessione:
20 ----

21 (VUL) “ Opera Domini universa bona valde, et omne, quod praecepit, tempore suo erit! ”. Non est dicere: “ Quid est hoc? ” aut “ Ad quid istud? ”; omnia enim in tempore suo conquirentur.
21 ----

22 (VUL) In verbo eius stetit aqua sicut congeries, et in sermone oris illius exceptoria aquarum;
22 ----

23 (VUL) quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salutare ipsius.
23 ----

24 (VUL) Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius.
24 ----

25 (VUL) A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius.
25 ----

26 (VUL) Non est dicere: “ Quid est hoc! ” aut “ Ad quid istud? ”; omnia enim in usum suum creata sunt.
26 ----

27 (VUL) Benedictio illius quasi fluvius inundavit
27 ----

28 (VUL) et sicut cataclysmus aridam inebriavit. Sic ira ipsius gentes, quae non exquisierunt eum, disperdet,
28 ----

29 (VUL) quomodo convertit aquas in salsuginem. Viae illius sanctis directae sunt; sic peccatoribus offensiones in ira eius.
29 ----

30 (VUL) Bona bonis creata sunt ab initio, sic peccatoribus bona et mala.
30 ----

31 (VUL) Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum, sal, lac et panis similagineus et mel et sanguis uvae et oleum et vestimentum:
31 ----

32 (VUL) haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.
32 ----

33 (VUL) Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua;
33 ----

34 (VUL) in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius, qui fecit illos, placabunt:
34 ----

35 (VUL) ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt;
35 ----

36 (VUL) bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphaea vindicans in exterminium impios:
36 ----

37 (VUL) in mandatis eius gaudebunt et super terram in necessitates praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum.
37 ----

38 (VUL) Propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et scriptis mandavi:
38 ----

39 (VUL) “ Opera Domini omnia bona, et omnem usum hora sua subministrabit ”.
39 ----

40 (VUL) Non est dicere: “ Hoc illo nequius est ”: omnia enim in tempore suo comprobabuntur.
40 ----

41 (VUL) Et nunc in omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini.
41 ----


Sir 39, 1-41





Sir 39,17 - Múdrosť vždy treba chápať ako praktickú vedu, ktorá všetkých vedie po ceste spravodlivosti. Čože osoží veda, ak nevychováva k dobrému?

Sir 39,22 - Medzi podivnými Božími činmi spomína Sir udalosti, ako sa rozdelili vody Červeného mora pri prechode Izraelitov a tiež ako prešli cez Jordán. Verš 22b pripomína, že na Boží rozkaz pri stvorení sveta vody na povrchu zeme sa zhromaždili, a tak povstali moria a suchá zem.

Sir 39,38-41 - Všetky Božie diela sú dokonalé. Nikto nie je oprávnený posudzovať alebo podceňovať to, čo Boh v múdrosti svojej a mocou svojou vytvoril. Rozumný môže len zvelebovať Boha.