| Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 39, 1-41 |
1 Sir 39, 1 Qui autem accommodat animam suam ad timorem Dei et in lege Altissimi meditatur, sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit. 2 Sir 39, 2 Narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit. 3 Sir 39, 3 Occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur. 4 Sir 39, 4 In medio magnatorum ministrabit et in conspectu principum apparebit. 5 Sir 39, 5 In terram alienigenarum gentium pertransiet; bona enim et mala in hominibus tentabit. 6 Sir 39, 6 Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. 7 Sir 39, 7 Aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur. 8 Sir 39, 8 Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intellegentiae replebitur. 9 Sir 39, 9 Ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino. 10 Sir 39, 10 Et ipse diriget consilium et disciplinam et in absconditis eius considerabit. 11 Sir 39, 11 Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur. 12 Sir 39, 12 Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur. 13 Sir 39, 13 Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem; 14 Sir 39, 14 sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia. 15 Sir 39, 15 Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille, et, si requieverit, proderit sibi. 16 Sir 39, 16 Adhuc meditabor et enarrabo; ut luna die duodecimo repletus sum. 17 Sir 39, 17 Obaudite me, filii pii, et quasi rosa plantata super rivos aquarum florebit caro vestra; 18 Sir 39, 18 quasi libanus odorem suavitatis habete, 19 Sir 39, 19 florete flores quasi lilium. Date vocem et collaudate canticum et benedicite Dominum in omnibus operibus suis. 20 Sir 39, 20 Date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in laudatione eius et in canticis labiorum et citharis; et sic dicetis in confessione: 21 Sir 39, 21 “ Opera Domini universa bona valde, et omne, quod praecepit, tempore suo erit! ”. Non est dicere: “ Quid est hoc? ” aut “ Ad quid istud? ”; omnia enim in tempore suo conquirentur. 22 Sir 39, 22 In verbo eius stetit aqua sicut congeries, et in sermone oris illius exceptoria aquarum; 23 Sir 39, 23 quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salutare ipsius. 24 Sir 39, 24 Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius. 25 Sir 39, 25 A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius. 26 Sir 39, 26 Non est dicere: “ Quid est hoc! ” aut “ Ad quid istud? ”; omnia enim in usum suum creata sunt. 27 Sir 39, 27 Benedictio illius quasi fluvius inundavit 28 Sir 39, 28 et sicut cataclysmus aridam inebriavit. Sic ira ipsius gentes, quae non exquisierunt eum, disperdet, 29 Sir 39, 29 quomodo convertit aquas in salsuginem. Viae illius sanctis directae sunt; sic peccatoribus offensiones in ira eius. 30 Sir 39, 30 Bona bonis creata sunt ab initio, sic peccatoribus bona et mala. 31 Sir 39, 31 Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum, sal, lac et panis similagineus et mel et sanguis uvae et oleum et vestimentum: 32 Sir 39, 32 haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur. 33 Sir 39, 33 Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua; 34 Sir 39, 34 in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius, qui fecit illos, placabunt: 35 Sir 39, 35 ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt; 36 Sir 39, 36 bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphaea vindicans in exterminium impios: 37 Sir 39, 37 in mandatis eius gaudebunt et super terram in necessitates praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum. 38 Sir 39, 38 Propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et scriptis mandavi: 39 Sir 39, 39 “ Opera Domini omnia bona, et omnem usum hora sua subministrabit ”. 40 Sir 39, 40 Non est dicere: “ Hoc illo nequius est ”: omnia enim in tempore suo comprobabuntur. 41 Sir 39, 41 Et nunc in omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini.
| | Sir 39, 1-41 |
Sir 39,17 - Múdrosť vždy treba chápať ako praktickú vedu, ktorá všetkých vedie po ceste spravodlivosti. Čože osoží veda, ak nevychováva k dobrému?
Sir 39,22 - Medzi podivnými Božími činmi spomína Sir udalosti, ako sa rozdelili vody Červeného mora pri prechode Izraelitov a tiež ako prešli cez Jordán. Verš 22b pripomína, že na Boží rozkaz pri stvorení sveta vody na povrchu zeme sa zhromaždili, a tak povstali moria a suchá zem.
Sir 39,38-41 - Všetky Božie diela sú dokonalé. Nikto nie je oprávnený posudzovať alebo podceňovať to, čo Boh v múdrosti svojej a mocou svojou vytvoril. Rozumný môže len zvelebovať Boha.