výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 38, 1-39

1 (VUL) Honora medicum propter necessitatem; etenim illum creavit Altissimus.
1 ----

2 (VUL) A Deo est enim illi sapientia, et a rege accipiet donationem.
2 ----

3 (VUL) Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur.
3 ----

4 (VUL) Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.
4 ----

5 (VUL) Nonne a ligno indulcata est aqua amara,
5 ----

6 (VUL) ut agnoscerent homines virtutem illius? Et dedit hominibus scientiam Altissimus, ut honoraretur in mirabilibus suis.
6 ----

7 (VUL) In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, ut non consumantur opera eius:
7 ----

8 (VUL) et salus super faciem terrae.
8 ----

9 (VUL) Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te.
9 ----

10 (VUL) Averte a delicto et dirige manus et ab omni peccato munda cor tuum;
10 ----

11 (VUL) da suavitatem et memoriam similaginis et impingua oblationem pro opibus tuis. Et da locum medico,
11 ----

12 (VUL) etenim illum Dominus creavit; et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria.
12 ----

13 (VUL) Est enim tempus, quando per manus illorum est solacium.
13 ----

14 (VUL) Ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat ad rectam cognitionem et prosperet curationem.
14 ----

15 (VUL) Qui delinquit in conspectu eius, qui fecit eum, incidet in manus medici.
15 ----

16 (VUL) Fili, in mortuum produc lacrimas et, quasi dira passus, incipe lamentationem et secundum iudicium contege corpus illius et non despicias sepulturam illius.
16 ----

17 (VUL) Amare fer fletum et perfice lamentum
17 ----

18 (VUL) et fac luctum secundum meritum eius, uno die vel duobus propter detractionem, et consolare propter tristitiam.
18 ----

19 (VUL) A tristitia enim festinat mors, et tristitia cordis flectit virtutem.
19 ----

20 (VUL) In abductione permanet tristitia, et vita inopis maledictio cordis.
20 ----

21 (VUL) Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te et memento novissimorum.
21 ----

22 (VUL) Ne ultra memineris: neque enim est conversio; et huic nihil proderis et teipsum pessimabis.
22 ----

23 (VUL) Memor esto iudicii eius, sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie.
23 ----

24 (VUL) In requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare in illo in exitu spiritus sui.
24 ----

25 (VUL) Sapientia scribae in opportunitate vacationis; et, qui minoratur operatione, ipse sapientia replebitur. Qua sapientia replebitur,
25 ----

26 (VUL) qui tenet aratrum et qui gloriatur in iaculo stimuli? Boves agitat et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum.
26 ----

27 (VUL) Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum.
27 ----

28 (VUL) Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit, qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas eius variare picturam; cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficere opus.
28 ----

29 (VUL) Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri; vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur.
29 ----

30 (VUL) Vox mallei exsurdat aurem eius, et contra similitudinem vasis oculus eius.
30 ----

31 (VUL) Cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornare in perfectionem.
31 ----

32 (VUL) Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius;
32 ----

33 (VUL) in brachio suo formabit lutum et ante canos suos curvabit virtutem suam:
33 ----

34 (VUL) cor suum dabit, ut consummet linitionem, et vigilia sua mundare fornacem.
34 ----

35 (VUL) Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est.
35 ----

36 (VUL) Sine his omnibus non aedificabitur civitas,
36 ----

37 (VUL) et non inhabitabunt nec inambulabunt. Verumtamen in consilium populi non requirentur et in ecclesiam non transilient;
37 ----

38 (VUL) super sellam iudicis non sedebunt et decretum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur;
38 ----

39 (VUL) sed creaturam laboris confirmabunt, et sollicitudo illorum in operatione artis.
39 ----


Sir 38, 1-39





Sir 38,5 - Porov. Ex 15,23 n.

Sir 38,15 - Nemoc je niekedy trestom za hriechy (Lv 26; Jn 5,14). Kto sa nechráni hriechu, upadne do choroby, a tak lekári majú s ním do činenia.

Sir 38,18-19 - Nemáme sa oddávať príliš veľkému zármutku. Treba hľadať uspokojenie nad svojím zármutkom.

Sir 38,28-34 - Sir uvádza niektoré remeslá, ktorých prevádzanie nedávalo remeselníkovi ani len možnosť, aby sa čo len zamyslel aj na iné veci.