 | Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 38, 1-39 |
1 Sir 38, 1 Honora medicum propter necessitatem; etenim illum creavit Altissimus. 2 Sir 38, 2 A Deo est enim illi sapientia, et a rege accipiet donationem. 3 Sir 38, 3 Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. 4 Sir 38, 4 Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. 5 Sir 38, 5 Nonne a ligno indulcata est aqua amara, 6 Sir 38, 6 ut agnoscerent homines virtutem illius? Et dedit hominibus scientiam Altissimus, ut honoraretur in mirabilibus suis. 7 Sir 38, 7 In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, ut non consumantur opera eius: 8 Sir 38, 8 et salus super faciem terrae. 9 Sir 38, 9 Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te. 10 Sir 38, 10 Averte a delicto et dirige manus et ab omni peccato munda cor tuum; 11 Sir 38, 11 da suavitatem et memoriam similaginis et impingua oblationem pro opibus tuis. Et da locum medico, 12 Sir 38, 12 etenim illum Dominus creavit; et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria. 13 Sir 38, 13 Est enim tempus, quando per manus illorum est solacium. 14 Sir 38, 14 Ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat ad rectam cognitionem et prosperet curationem. 15 Sir 38, 15 Qui delinquit in conspectu eius, qui fecit eum, incidet in manus medici. 16 Sir 38, 16 Fili, in mortuum produc lacrimas et, quasi dira passus, incipe lamentationem et secundum iudicium contege corpus illius et non despicias sepulturam illius. 17 Sir 38, 17 Amare fer fletum et perfice lamentum 18 Sir 38, 18 et fac luctum secundum meritum eius, uno die vel duobus propter detractionem, et consolare propter tristitiam. 19 Sir 38, 19 A tristitia enim festinat mors, et tristitia cordis flectit virtutem. 20 Sir 38, 20 In abductione permanet tristitia, et vita inopis maledictio cordis. 21 Sir 38, 21 Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te et memento novissimorum. 22 Sir 38, 22 Ne ultra memineris: neque enim est conversio; et huic nihil proderis et teipsum pessimabis. 23 Sir 38, 23 Memor esto iudicii eius, sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie. 24 Sir 38, 24 In requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare in illo in exitu spiritus sui. 25 Sir 38, 25 Sapientia scribae in opportunitate vacationis; et, qui minoratur operatione, ipse sapientia replebitur. Qua sapientia replebitur, 26 Sir 38, 26 qui tenet aratrum et qui gloriatur in iaculo stimuli? Boves agitat et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum. 27 Sir 38, 27 Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum. 28 Sir 38, 28 Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit, qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas eius variare picturam; cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficere opus. 29 Sir 38, 29 Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri; vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur. 30 Sir 38, 30 Vox mallei exsurdat aurem eius, et contra similitudinem vasis oculus eius. 31 Sir 38, 31 Cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornare in perfectionem. 32 Sir 38, 32 Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius; 33 Sir 38, 33 in brachio suo formabit lutum et ante canos suos curvabit virtutem suam: 34 Sir 38, 34 cor suum dabit, ut consummet linitionem, et vigilia sua mundare fornacem. 35 Sir 38, 35 Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est. 36 Sir 38, 36 Sine his omnibus non aedificabitur civitas, 37 Sir 38, 37 et non inhabitabunt nec inambulabunt. Verumtamen in consilium populi non requirentur et in ecclesiam non transilient; 38 Sir 38, 38 super sellam iudicis non sedebunt et decretum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur; 39 Sir 38, 39 sed creaturam laboris confirmabunt, et sollicitudo illorum in operatione artis.
 | | Sir 38, 1-39 |
Sir 38,5 - Porov. Ex 15,23 n.
Sir 38,15 - Nemoc je niekedy trestom za hriechy (Lv 26; Jn 5,14). Kto sa nechráni hriechu, upadne do choroby, a tak lekári majú s ním do činenia.
Sir 38,18-19 - Nemáme sa oddávať príliš veľkému zármutku. Treba hľadať uspokojenie nad svojím zármutkom.
Sir 38,28-34 - Sir uvádza niektoré remeslá, ktorých prevádzanie nedávalo remeselníkovi ani len možnosť, aby sa čo len zamyslel aj na iné veci.