| Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 36, 1-28 |
1 (VUL) Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum;
1 ----
2 (VUL) et immitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.
2 ----
3 (VUL) Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.
3 ----
4 (VUL) Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis,
4 ----
5 (VUL) ut cognoscant, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine.
5 ----
6 (VUL) Innova signa et itera mirabilia,
6 ----
7 (VUL) glorifica manum et firma brachium dextrum,
7 ----
8 (VUL) excita furorem et effunde iram,
8 ----
9 (VUL) tolle adversarium et afflige inimicum.
9 ----
10 (VUL) Festina tempus et memento praefinitionis, et enarrentur mirabilia tua.
10 ----
11 (VUL) In ira flammae devoretur, qui salvatur; et, qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem.
11 ----
12 (VUL) Contere caput principum inimicorum dicentium: “ Non est alius praeter nos!”.
12 ----
13 (VUL) Congrega omnes tribus Iacob et hereditabis eos sicut ab initio.
13 ----
14 (VUL) Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coaequasti primogenito tuo.
14 ----
15 (VUL) Miserere civitati sanctificationis tuae, Ierusalem, loco requiei tuae.
15 ----
16 (VUL) Reple Sion maiestate tua et gloria tua templum tuum.
16 ----
17 (VUL) Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo.
17 ----
18 (VUL) Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Et exaudi orationes servorum tuorum,
18 ----
19 (VUL) secundum beneplacitum super populo tuo, et dirige nos in viam iustitiae, et sciant omnes, qui habitant terram, quia tu es Deus saeculorum.
19 ----
20 (VUL) Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior;
20 ----
21 (VUL) fauces percipiunt cibum ferae, et cor sensatum verba mendacia.
21 ----
22 (VUL) Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus retribuet illi.
22 ----
23 (VUL) Omnem masculum excipiet mulier, est autem filia melior filia.
23 ----
24 (VUL) Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
24 ----
25 (VUL) Insuper, si est super lingua eius curatio et mitigatio et misericordia, non est vir illius secundum filios hominum.
25 ----
26 (VUL) Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem, adiutorium secundum illum est et columna requiei.
26 ----
27 (VUL) Ubi non est saepes, diripietur vinea, et ubi non est mulier, ingemiscet errans.
27 ----
28 (VUL) Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem?
28 ----
| | Sir 36, 1-28 |
Sir 36,1 - Z dôvery, ktorú kladie Sir v Božiu spravodlivosť, vyviera aj jeho modlitba za národ.
Sir 36,4-5 - Ako sa Božia svätosť a spravodlivosť ukázala vtedy, keď svoj národ musel potrestať, tak nech teraz ukáže Boh, že je Pánom aj nad pohanmi.
Sir 36,13 - Mnohí proroci predpovedali, že Pán zhromaždí svoj ľud, porov. Iz 40,11; Jer 3,18; Ez 36,9; Am 9,14; Mich 7,14 n. a i.
Sir 36,23 - U Židov si dievča nevolilo svojho manžela, ale ženícha jej vybral otec. Mladík mal slobodnejšiu voľbu pri výbere budúcej manželky.
Sir 36,28 - Verš v hebrejskom je jasnejší:"Ktože dôveruje tlupe ozbrojených (lupičov),ktorá sa od mesta k mestu ženie?Tak nikto nedôveruje mužovi, ktorý nemá hniezdaa nocúva tam, kdekoľvek sa nad ním zotmie."