| Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 36, 1-28 |
1 Sir 36, 1 Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum; 2 Sir 36, 2 et immitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. 3 Sir 36, 3 Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. 4 Sir 36, 4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis, 5 Sir 36, 5 ut cognoscant, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine. 6 Sir 36, 6 Innova signa et itera mirabilia, 7 Sir 36, 7 glorifica manum et firma brachium dextrum, 8 Sir 36, 8 excita furorem et effunde iram, 9 Sir 36, 9 tolle adversarium et afflige inimicum. 10 Sir 36, 10 Festina tempus et memento praefinitionis, et enarrentur mirabilia tua. 11 Sir 36, 11 In ira flammae devoretur, qui salvatur; et, qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem. 12 Sir 36, 12 Contere caput principum inimicorum dicentium: “ Non est alius praeter nos!”. 13 Sir 36, 13 Congrega omnes tribus Iacob et hereditabis eos sicut ab initio. 14 Sir 36, 14 Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coaequasti primogenito tuo. 15 Sir 36, 15 Miserere civitati sanctificationis tuae, Ierusalem, loco requiei tuae. 16 Sir 36, 16 Reple Sion maiestate tua et gloria tua templum tuum. 17 Sir 36, 17 Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo. 18 Sir 36, 18 Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Et exaudi orationes servorum tuorum, 19 Sir 36, 19 secundum beneplacitum super populo tuo, et dirige nos in viam iustitiae, et sciant omnes, qui habitant terram, quia tu es Deus saeculorum. 20 Sir 36, 20 Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior; 21 Sir 36, 21 fauces percipiunt cibum ferae, et cor sensatum verba mendacia. 22 Sir 36, 22 Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus retribuet illi. 23 Sir 36, 23 Omnem masculum excipiet mulier, est autem filia melior filia. 24 Sir 36, 24 Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. 25 Sir 36, 25 Insuper, si est super lingua eius curatio et mitigatio et misericordia, non est vir illius secundum filios hominum. 26 Sir 36, 26 Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem, adiutorium secundum illum est et columna requiei. 27 Sir 36, 27 Ubi non est saepes, diripietur vinea, et ubi non est mulier, ingemiscet errans. 28 Sir 36, 28 Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem?
| | Sir 36, 1-28 |
Sir 36,1 - Z dôvery, ktorú kladie Sir v Božiu spravodlivosť, vyviera aj jeho modlitba za národ.
Sir 36,4-5 - Ako sa Božia svätosť a spravodlivosť ukázala vtedy, keď svoj národ musel potrestať, tak nech teraz ukáže Boh, že je Pánom aj nad pohanmi.
Sir 36,13 - Mnohí proroci predpovedali, že Pán zhromaždí svoj ľud, porov. Iz 40,11; Jer 3,18; Ez 36,9; Am 9,14; Mich 7,14 n. a i.
Sir 36,23 - U Židov si dievča nevolilo svojho manžela, ale ženícha jej vybral otec. Mladík mal slobodnejšiu voľbu pri výbere budúcej manželky.
Sir 36,28 - Verš v hebrejskom je jasnejší:"Ktože dôveruje tlupe ozbrojených (lupičov),ktorá sa od mesta k mestu ženie?Tak nikto nedôveruje mužovi, ktorý nemá hniezdaa nocúva tam, kdekoľvek sa nad ním zotmie."