výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 35, 1-25

1 (VUL) Qui conservat legem, multiplicat oblationes:
1 ----

2 (VUL) sacrificium salutare est attendere mandatis.
2 ----

4 (VUL) Qui retribuit gratiam, offert similaginem, et, qui facit eleemosynam, offert sacrificium laudis.
3 ----

5 (VUL) Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate, et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia.
4 ----

6 (VUL) Non apparebis ante conspectum Domini vacuus:
5 ----

7 (VUL) haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt.
6 ----

8 (VUL) Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi;
7 ----

9 (VUL) sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus.
8 ----

10 (VUL) Bono oculo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum;
9 ----

11 (VUL) in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exsultatione sanctifica decimas tuas;
10 ----

12 (VUL) da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem facito manuum tuarum,
11 ----

13 (VUL) quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi.
12 ----

14 (VUL) Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa;
13 ----

15 (VUL) et noli confidere in sacrificio iniusto, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personae.
14 ----

16 (VUL) Non accipiet personam in pauperem et deprecationem laesi exaudiet.
15 ----

17 (VUL) Non despiciet preces pupilli nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
16 ----

18 (VUL) Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas?
17 ----

19 (VUL) A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
18 ----

20 (VUL) Qui adorat Deum, in beneplacito suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.
19 ----

21 (VUL) Oratio humilis nubes penetrabit et, donec propinquet, non consolabitur; et non discedet, donec Altissimus aspiciat, et iudex iustus faciat iudicium.
20 ----

22 (VUL) Et Dominus non tardabit, et Fortissimus non habebit in illis patientiam, donec contribulet dorsum crudelium
21 ----

23 (VUL) et gentibus reddet vindictam, donec tollat multitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet,
22 ----

24 (VUL) donec reddat hominibus secundum actus suos et opera Adae secundum praesumptionem illius,
23 ----

25 (VUL) donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit istos misericordia sua.
24 ----

26 (VUL) Speciosa misericordia in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis.
25 ----


Sir 35, 1-25