 | Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 35, 1-25 |
1 Sir 35, 1 Qui conservat legem, multiplicat oblationes: 2 Sir 35, 2 sacrificium salutare est attendere mandatis. 4 Sir 35, 4 Qui retribuit gratiam, offert similaginem, et, qui facit eleemosynam, offert sacrificium laudis. 5 Sir 35, 5 Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate, et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia. 6 Sir 35, 6 Non apparebis ante conspectum Domini vacuus: 7 Sir 35, 7 haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt. 8 Sir 35, 8 Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi; 9 Sir 35, 9 sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus. 10 Sir 35, 10 Bono oculo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum; 11 Sir 35, 11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exsultatione sanctifica decimas tuas; 12 Sir 35, 12 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem facito manuum tuarum, 13 Sir 35, 13 quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi. 14 Sir 35, 14 Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa; 15 Sir 35, 15 et noli confidere in sacrificio iniusto, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personae. 16 Sir 35, 16 Non accipiet personam in pauperem et deprecationem laesi exaudiet. 17 Sir 35, 17 Non despiciet preces pupilli nec viduam, si effundat loquelam gemitus. 18 Sir 35, 18 Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? 19 Sir 35, 19 A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. 20 Sir 35, 20 Qui adorat Deum, in beneplacito suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. 21 Sir 35, 21 Oratio humilis nubes penetrabit et, donec propinquet, non consolabitur; et non discedet, donec Altissimus aspiciat, et iudex iustus faciat iudicium. 22 Sir 35, 22 Et Dominus non tardabit, et Fortissimus non habebit in illis patientiam, donec contribulet dorsum crudelium 23 Sir 35, 23 et gentibus reddet vindictam, donec tollat multitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet, 24 Sir 35, 24 donec reddat hominibus secundum actus suos et opera Adae secundum praesumptionem illius, 25 Sir 35, 25 donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit istos misericordia sua. 26 Sir 35, 26 Speciosa misericordia in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis.
 | | Sir 35, 1-25 |