výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 34, 1-30

1 (VUL) Vana spes et mendax viro insensato, et somnia extollunt imprudentes.
1 ----

2 (VUL) Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa noctis.
2 ----

3 (VUL) Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo faciei.
3 ----

4 (VUL) Ab immundo quid mundabitur? Et a mendace quid verum dicetur?
4 ----

5 (VUL) Divinationes et auguria et somnia vanitas est,
5 ----

6 (VUL) et, sicut parturientis, cor phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum.
6 ----

7 (VUL) Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.
7 ----

8 (VUL) Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fideli consummatio.
8 ----

9 (VUL) Vir, qui peregrinatus est, multa didicit, et, qui multa expertus est, enarrabit scienter.
9 ----

10 (VUL) Qui non est expertus, pauca recognoscit, qui autem peregrinatus est, multiplicat astutiam.
10 ----

12 (VUL) Multa vidi errando et plurima verba intellexi;
11 ----

13 (VUL) aliquoties usque ad mortem periclitatus sum et horum causa liberatus sum.
12 ----

14 (VUL) Spiritus timentium Dominum vivet, et in respectu illius benedicetur.
13 ----

15 (VUL) Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.
14 ----

16 (VUL) Qui timet Dominum, nihil trepidabit et non pavebit, quoniam ipse est spes eius.
15 ----

17 (VUL) Timentis Dominum beata est anima eius.
16 ----

18 (VUL) Ad quem respicit? Et quis est fortitudo eius?
17 ----

19 (VUL) Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridiani,
18 ----

20 (VUL) custodia offensionis et adiutorium casus, exaltans animam et illuminans oculos, dans sanitatem vitae et benedictionem.
19 ----

21 (VUL) Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae.
20 ----

22 (VUL) Immolantis ex iniquo, oblatio maculata, et non sunt beneplacitae hostiae iniustorum.
21 ----

23 (VUL) Dona iniquorum non probat Altissimus nec respicit in oblationes iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
22 ----

24 (VUL) Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
23 ----

25 (VUL) Panis egentium vita pauperum est; qui defraudat illum, homo sanguinis est.
24 ----

26 (VUL) Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum;
25 ----

27 (VUL) et effundit sanguinem, qui fraudem facit mercennario.
26 ----

28 (VUL) Unus aedificans et unus destruens; quid prodest illis nisi labor?
27 ----

29 (VUL) Unus orans et unus maledicens; cuius vocem exaudiet Deus?
28 ----

30 (VUL) Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit eum: quid proficit lavatio illius?
29 ----

31 (VUL) Sic homo, qui ieiunat pro peccatis suis, et iterum vadens et eadem faciens. Orationem illius quis exaudiet? Aut quid proficit humiliando se?
30 ----


Sir 34, 1-30





Sir 34,6 - Niektoré sny a videnia sú skutočne od Pána (Gn 20,3; 37,5; 41,1; Nm 12,6; 1 Sam 28,6). O takých videniach a snoch treba ináč súdiť.

Sir 34,16 - Porov. Ž 23,4.

Sir 34,21 - Kto nespravodlivou cestou nadobudne majetok a nazdával by sa, že keď bude z neho obetovať Bohu, tým si ho azda uzmieri, veľmi sa mýli.