| Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 34, 1-30 |
1 Sir 34, 1 Vana spes et mendax viro insensato, et somnia extollunt imprudentes. 2 Sir 34, 2 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa noctis. 3 Sir 34, 3 Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo faciei. 4 Sir 34, 4 Ab immundo quid mundabitur? Et a mendace quid verum dicetur? 5 Sir 34, 5 Divinationes et auguria et somnia vanitas est, 6 Sir 34, 6 et, sicut parturientis, cor phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum. 7 Sir 34, 7 Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. 8 Sir 34, 8 Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fideli consummatio. 9 Sir 34, 9 Vir, qui peregrinatus est, multa didicit, et, qui multa expertus est, enarrabit scienter. 10 Sir 34, 10 Qui non est expertus, pauca recognoscit, qui autem peregrinatus est, multiplicat astutiam. 12 Sir 34, 12 Multa vidi errando et plurima verba intellexi; 13 Sir 34, 13 aliquoties usque ad mortem periclitatus sum et horum causa liberatus sum. 14 Sir 34, 14 Spiritus timentium Dominum vivet, et in respectu illius benedicetur. 15 Sir 34, 15 Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. 16 Sir 34, 16 Qui timet Dominum, nihil trepidabit et non pavebit, quoniam ipse est spes eius. 17 Sir 34, 17 Timentis Dominum beata est anima eius. 18 Sir 34, 18 Ad quem respicit? Et quis est fortitudo eius? 19 Sir 34, 19 Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridiani, 20 Sir 34, 20 custodia offensionis et adiutorium casus, exaltans animam et illuminans oculos, dans sanitatem vitae et benedictionem. 21 Sir 34, 21 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae. 22 Sir 34, 22 Immolantis ex iniquo, oblatio maculata, et non sunt beneplacitae hostiae iniustorum. 23 Sir 34, 23 Dona iniquorum non probat Altissimus nec respicit in oblationes iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. 24 Sir 34, 24 Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. 25 Sir 34, 25 Panis egentium vita pauperum est; qui defraudat illum, homo sanguinis est. 26 Sir 34, 26 Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum; 27 Sir 34, 27 et effundit sanguinem, qui fraudem facit mercennario. 28 Sir 34, 28 Unus aedificans et unus destruens; quid prodest illis nisi labor? 29 Sir 34, 29 Unus orans et unus maledicens; cuius vocem exaudiet Deus? 30 Sir 34, 30 Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit eum: quid proficit lavatio illius? 31 Sir 34, 31 Sic homo, qui ieiunat pro peccatis suis, et iterum vadens et eadem faciens. Orationem illius quis exaudiet? Aut quid proficit humiliando se?
| | Sir 34, 1-30 |
Sir 34,6 - Niektoré sny a videnia sú skutočne od Pána (Gn 20,3; 37,5; 41,1; Nm 12,6; 1 Sam 28,6). O takých videniach a snoch treba ináč súdiť.
Sir 34,16 - Porov. Ž 23,4.
Sir 34,21 - Kto nespravodlivou cestou nadobudne majetok a nazdával by sa, že keď bude z neho obetovať Bohu, tým si ho azda uzmieri, veľmi sa mýli.