výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 32, 1-27

1 (VUL) Rectorem te posuerunt? Noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis.
1 ----

2 (VUL) Curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe,
2 ----

3 (VUL) ut laeteris propter illos et decentiae gratia accipias coronam et dignationem consequaris corrogationis.
3 ----

4 (VUL) Loquere, maior natu: decet enim te
4 ----

5 (VUL) primum verbum in diligenti scientia; et non impedias musicam.
5 ----

6 (VUL) Ubi convivium, non effundas sermonem et importune noli extolli in sapientia tua.
6 ----

7 (VUL) Gemmula carbunculi in ornamento auri, et concentus musicorum in convivio vini;
7 ----

8 (VUL) sicut in fabricatione aurea signum est smaragdi, sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino.
8 ----

9 (VUL) Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
9 ----

10 (VUL) Adulescens, loquere in tua causa vix;
10 ----

11 (VUL) bis, si interrogatus fueris.
11 ----

12 (VUL) Recapitula sermonem, in paucis multa; esto quasi scius et simul tacens.
12 ----

13 (VUL) In medio magnatorum non praesumas et, ubi sunt senes, non multum loquaris.
13 ----

14 (VUL) Ante tonitruum praeibit coruscatio, et ante verecundum praeibit gratia.
14 ----

15 (VUL) Et hora surgendi non te trices; praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude
15 ----

16 (VUL) et age conceptiones tuas et noli peccare in verbo superbo.
16 ----

17 (VUL) Et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis.
17 ----

18 (VUL) Qui timet Dominum, excipiet doctrinam; et, qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem.
18 ----

19 (VUL) Qui quaerit legem, replebitur ab ea; et, qui insidiose agit, scandalizabitur in ea.
19 ----

20 (VUL) Qui timent Dominum, invenient iudicium iustum et iustitias quasi lumen accendent.
20 ----

21 (VUL) Peccator homo vitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
21 ----

22 (VUL) Vir consilii non despiciet intellegentiam; alienus et superbus non pertimescet timorem.
22 ----

24 (VUL) Fili, sine consilio nihil facias et post factum non paenitebis.
23 ----

25 (VUL) In via ruinae non eas et non offendes bis in lapides; ne credas te viae inexploratae, ne ponas animae tuae scandalum.
24 ----

26 (VUL) Et a filiis tuis cave et a domesticis tuis attende.
25 ----

27 (VUL) In omni opere tuo confide animae tuae: haec est enim conservatio mandatorum.
26 ----

28 (VUL) Qui credit legi, attendit mandatis; et, qui confidit in Domino, non minorabitur.
27 ----


Sir 32, 1-27





Sir 32,1 - U Židov bolo zvykom (a tak tomu bolo aj u Grékov a Rimanov), že na hostine ustanovili niekoho za "vedúceho" hostiny.