| Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 32, 1-27 |
1 Sir 32, 1 Rectorem te posuerunt? Noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis. 2 Sir 32, 2 Curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe, 3 Sir 32, 3 ut laeteris propter illos et decentiae gratia accipias coronam et dignationem consequaris corrogationis. 4 Sir 32, 4 Loquere, maior natu: decet enim te 5 Sir 32, 5 primum verbum in diligenti scientia; et non impedias musicam. 6 Sir 32, 6 Ubi convivium, non effundas sermonem et importune noli extolli in sapientia tua. 7 Sir 32, 7 Gemmula carbunculi in ornamento auri, et concentus musicorum in convivio vini; 8 Sir 32, 8 sicut in fabricatione aurea signum est smaragdi, sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino. 9 Sir 32, 9 Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. 10 Sir 32, 10 Adulescens, loquere in tua causa vix; 11 Sir 32, 11 bis, si interrogatus fueris. 12 Sir 32, 12 Recapitula sermonem, in paucis multa; esto quasi scius et simul tacens. 13 Sir 32, 13 In medio magnatorum non praesumas et, ubi sunt senes, non multum loquaris. 14 Sir 32, 14 Ante tonitruum praeibit coruscatio, et ante verecundum praeibit gratia. 15 Sir 32, 15 Et hora surgendi non te trices; praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude 16 Sir 32, 16 et age conceptiones tuas et noli peccare in verbo superbo. 17 Sir 32, 17 Et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis. 18 Sir 32, 18 Qui timet Dominum, excipiet doctrinam; et, qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem. 19 Sir 32, 19 Qui quaerit legem, replebitur ab ea; et, qui insidiose agit, scandalizabitur in ea. 20 Sir 32, 20 Qui timent Dominum, invenient iudicium iustum et iustitias quasi lumen accendent. 21 Sir 32, 21 Peccator homo vitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. 22 Sir 32, 22 Vir consilii non despiciet intellegentiam; alienus et superbus non pertimescet timorem. 24 Sir 32, 24 Fili, sine consilio nihil facias et post factum non paenitebis. 25 Sir 32, 25 In via ruinae non eas et non offendes bis in lapides; ne credas te viae inexploratae, ne ponas animae tuae scandalum. 26 Sir 32, 26 Et a filiis tuis cave et a domesticis tuis attende. 27 Sir 32, 27 In omni opere tuo confide animae tuae: haec est enim conservatio mandatorum. 28 Sir 32, 28 Qui credit legi, attendit mandatis; et, qui confidit in Domino, non minorabitur.
| | Sir 32, 1-27 |
Sir 32,1 - U Židov bolo zvykom (a tak tomu bolo aj u Grékov a Rimanov), že na hostine ustanovili niekoho za "vedúceho" hostiny.