| Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 29, 1-31 |
1 (VUL) Qui facit misericordiam, feneratur proximo suo; et, qui confortat manu, mandata servat.
1 ----
2 (VUL) Fenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo.
2 ----
3 (VUL) Confirma verbum et fideliter age cum illo, et omni tempore invenies, quod tibi necessarium est.
3 ----
4 (VUL) Multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his, qui se adiuverunt.
4 ----
5 (VUL) Donec accipiat, osculatur manus dantis et de possessionibus proximi humiliat vocem suam;
5 ----
6 (VUL) et in tempore redditionis postulabit tempus, et reddet verba taedii et murmurationum et tempus causabitur.
6 ----
7 (VUL) Si autem potuerit reddere, adversabitur; solidi vix reddet dimidium et computabit illud quasi inventionem.
7 ----
8 (VUL) Sin autem, fraudabit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis.
8 ----
9 (VUL) Et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.
9 ----
10 (VUL) Multi non causa nequitiae non fenerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.
10 ----
11 (VUL) Verumtamen super humilem longanimis esto et pro eleemosyna non trahas illum.
11 ----
12 (VUL) Propter mandatum assume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum.
12 ----
13 (VUL) Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum et non abscondas illam sub lapide in perditionem.
13 ----
14 (VUL) Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.
14 ----
15 (VUL) Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo.
15 ----
18 (VUL) Super scutum roboris et super lanceam ponderis adversus inimicum tuum pugnabit pro te.
16 ----
19 (VUL) Vir bonus fidem facit pro proximo suo; et, qui perdiderit confusionem, fugiet repromissorem.
17 ----
20 (VUL) Gratiam fideiussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam.
18 ----
22 (VUL) Bona repromissoris dissipabit peccator, et ingratus sensu derelinquet liberantem se.
19 ----
24 (VUL) Repromissio multos perdidit recte agentes et commovit illos quasi fluctus maris;
20 ----
25 (VUL) viros potentes transmigrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis.
21 ----
26 (VUL) Peccator transgrediens mandata Domini incidet in repromissionem, et, qui conatur lucrum sectari, incidet in iudicium.
22 ----
27 (VUL) Sponde pro proximo secundum virtutem tuam, sed attende tibi, ne incidas.
23 ----
28 (VUL) Initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem.
24 ----
29 (VUL) Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio.
25 ----
30 (VUL) Super parvo et magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.
26 ----
31 (VUL) Vita nequam hospitandi de domo in domum, et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os.
27 ----
32 (VUL) Hospitaberis et pasceris et potaberis sine gratia, et ad haec amara audiet:
28 ----
33 (VUL) “ Transi, hospes, et orna mensam et, si quae in manu habes, ciba me! ”.
29 ----
34 (VUL) “ Exi a facie honoratioris! Necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater ”.
30 ----
35 (VUL) Gravia haec homini habenti sensum: obiurgatio peregrinationis et improperium feneratoris.
31 ----
| | Sir 29, 1-31 |
Sir 29,1 - Poskytnúť niekomu pôžičku je povinnosťou, ktorá vyplýva z lásky k blížnemu.
Sir 29,13 - Porov. Mt 6,19; Lk 12,33; Jak 5,2.