| Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 29, 1-31 |
1 Sir 29, 1 Qui facit misericordiam, feneratur proximo suo; et, qui confortat manu, mandata servat. 2 Sir 29, 2 Fenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo. 3 Sir 29, 3 Confirma verbum et fideliter age cum illo, et omni tempore invenies, quod tibi necessarium est. 4 Sir 29, 4 Multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his, qui se adiuverunt. 5 Sir 29, 5 Donec accipiat, osculatur manus dantis et de possessionibus proximi humiliat vocem suam; 6 Sir 29, 6 et in tempore redditionis postulabit tempus, et reddet verba taedii et murmurationum et tempus causabitur. 7 Sir 29, 7 Si autem potuerit reddere, adversabitur; solidi vix reddet dimidium et computabit illud quasi inventionem. 8 Sir 29, 8 Sin autem, fraudabit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis. 9 Sir 29, 9 Et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. 10 Sir 29, 10 Multi non causa nequitiae non fenerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt. 11 Sir 29, 11 Verumtamen super humilem longanimis esto et pro eleemosyna non trahas illum. 12 Sir 29, 12 Propter mandatum assume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum. 13 Sir 29, 13 Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum et non abscondas illam sub lapide in perditionem. 14 Sir 29, 14 Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. 15 Sir 29, 15 Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. 18 Sir 29, 18 Super scutum roboris et super lanceam ponderis adversus inimicum tuum pugnabit pro te. 19 Sir 29, 19 Vir bonus fidem facit pro proximo suo; et, qui perdiderit confusionem, fugiet repromissorem. 20 Sir 29, 20 Gratiam fideiussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam. 22 Sir 29, 22 Bona repromissoris dissipabit peccator, et ingratus sensu derelinquet liberantem se. 24 Sir 29, 24 Repromissio multos perdidit recte agentes et commovit illos quasi fluctus maris; 25 Sir 29, 25 viros potentes transmigrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. 26 Sir 29, 26 Peccator transgrediens mandata Domini incidet in repromissionem, et, qui conatur lucrum sectari, incidet in iudicium. 27 Sir 29, 27 Sponde pro proximo secundum virtutem tuam, sed attende tibi, ne incidas. 28 Sir 29, 28 Initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem. 29 Sir 29, 29 Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio. 30 Sir 29, 30 Super parvo et magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies. 31 Sir 29, 31 Vita nequam hospitandi de domo in domum, et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os. 32 Sir 29, 32 Hospitaberis et pasceris et potaberis sine gratia, et ad haec amara audiet: 33 Sir 29, 33 “ Transi, hospes, et orna mensam et, si quae in manu habes, ciba me! ”. 34 Sir 29, 34 “ Exi a facie honoratioris! Necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater ”. 35 Sir 29, 35 Gravia haec homini habenti sensum: obiurgatio peregrinationis et improperium feneratoris.
| | Sir 29, 1-31 |
Sir 29,1 - Poskytnúť niekomu pôžičku je povinnosťou, ktorá vyplýva z lásky k blížnemu.
Sir 29,13 - Porov. Mt 6,19; Lk 12,33; Jak 5,2.