výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 26, 1-28

1 (VUL) Mulieris bonae beatus vir: numerus enim dierum illius duplex.
1 ----

2 (VUL) Mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit.
2 ----

3 (VUL) Pars bona mulier bona; in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis.
3 ----

4 (VUL) Divitis autem vel pauperis cor bonum; in omni tempore vultus illorum hilaris.
4 ----

5 (VUL) A tribus timuit cor meum, et de quarto facies mea metuit:
5 ----

6 (VUL) delaturam civitatis et collectionem populi,
6 ----

7 (VUL) calumniam mendacem, super mortem omnia gravia;
7 ----

8 (VUL) dolor cordis et luctus mulier zelotypa in mulierem;
8 ----

9 (VUL) et flagellum linguae omnibus communicans.
9 ----

10 (VUL) Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam; qui tenet illam, quasi qui apprehendat scorpionem.
10 ----

11 (VUL) Mulier ebriosa ira magna et contumelia, et turpitudo illius non tegetur.
11 ----

12 (VUL) Fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur.
12 ----

13 (VUL) In filia pervicaci firma custodiam, ne, inventa occasione, utatur sibi.
13 ----

14 (VUL) Ab omni irreverentia oculorum eius cave et ne mireris, si te neglexerit.
14 ----

15 (VUL) Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet pharetram, donec deficiat.
15 ----

16 (VUL) Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit
16 ----

17 (VUL) disciplina illius. Datum Dei est
17 ----

18 (VUL) mulier sensata et tacita; non est commutatio eruditae animae.
18 ----

19 (VUL) Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata;
19 ----

20 (VUL) omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.
20 ----

21 (VUL) Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius.
21 ----

22 (VUL) Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super staturam stabilem;
22 ----

23 (VUL) columnae aureae super bases argenteas, et pedes speciosi super plantas stabiles mulieris.
23 ----

24 (VUL) Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae.
24 ----

25 (VUL) In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit:
25 ----

26 (VUL) vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus
26 ----

27 (VUL) et qui transgreditur a iustitia ad peccatum; Deus parabit eum ad romphaeam.
27 ----

28 (VUL) Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt: difficile eruitur negotians a neglegentia, et non iustificabitur caupo a peccatis.
28 ----


Sir 26, 1-28





Sir 26,24 - Za týmto veršom nasleduje v gréckych rukopisoch napomenutie pre syna, ako si má voliť manželku.