výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 22, 1-32

1 (VUL) Lapidi luteo comparatus est piger, et omnes sibilabunt super aspernationem illius;
1 ----

2 (VUL) fimo boum comparatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus.
2 ----

3 (VUL) Confusio patris est de filio indisciplinato, filia autem in deminorationem generatur.
3 ----

4 (VUL) Filia prudens hereditas viro suo, nam, quae confundit, in contumeliam fit genitoris.
4 ----

5 (VUL) Patrem et virum confundit filia audax, ab utrisque autem inhonorabitur.
5 ----

6 (VUL) Musica in luctu importuna narratio; disciplina et doctrina in omni tempore sapientia.
6 ----

7 (VUL) Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam;
7 ----

8 (VUL) qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.
8 ----

9 (VUL) Cum dormiente loquitur, qui enarrat stulto sapientiam, et in fine narrationis dicit: “ Quis est hic? ”.
9 ----

10 (VUL) Supra mortuum plora, defecit enim lux, et supra fatuum plora, defecit enim sensus.
10 ----

11 (VUL) Modicum plora supra mortuum, quoniam requievit;
11 ----

12 (VUL) nequissima enim vita fatui super mortem.
12 ----

13 (VUL) Luctus mortui septem dies, fatui autem et impii omnes dies vitae illorum.
13 ----

14 (VUL) Cum stulto ne multum loquaris et cum insensato ne abieris.
14 ----

15 (VUL) Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis impactione illius.
15 ----

16 (VUL) Deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitia illius.
16 ----

17 (VUL) Super plumbum quid gravius? Et quod illi aliud nomen quam fatuus?
17 ----

18 (VUL) Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem et fatuum et impium.
18 ----

19 (VUL) Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur; sic et cor confirmatum in cogitatione consilii, nullus timor illud commovebit.
19 ----

20 (VUL) Cor firmatum in cogitatu intellegentiae sicut ornatus in pariete polito.
20 ----

21 (VUL) Sicut pali in excelsis et caementa sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt,
21 ----

22 (VUL) sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet.
22 ----

24 (VUL) Pungens oculum deducit lacrimas, et, qui pungit cor, pellit amicitiam.
23 ----

25 (VUL) Mittens lapidem in volatilia fugat illa; sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.
24 ----

26 (VUL) Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus; ad amicum
25 ----

27 (VUL) si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio, excepto convicio et improperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa; in his omnis effugiet amicus.
26 ----

28 (VUL) Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius communices;
27 ----

29 (VUL) in tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis.
28 ----

30 (VUL) Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae.
29 ----

31 (VUL) Amicum tegere non confundar, a facie illius non me abscondam; et, si mala mihi evenerint per illum, sustinebo:
30 ----

32 (VUL) omnis, qui audiet, cavebit se ab eo.
31 ----

33 (VUL) Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum aptum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
32 ----


Sir 22, 1-32





Sir 22,1 - V gréckom texte verš znie:"K pokalenému kameňu prirovnávajú leňocha,a každý prská nad jeho ošklivosťou."

Sir 22,2 - V gréckom znie verš takto:"Lenivého možno prirovnať k lajnu,lebo každý, kto by takú vec zdvihol, otrepáva si ruky."

Sir 22,14 - Podľa sýrskeho:"Nechoď spolu s prasaťom,aby ťa nepošpinilo, keď sa začne otriasať."

Sir 22,20 - Podľa gréckeho:"Srdce, ktoré sa opiera o premyslený úmysel,je ako piesková omietka na hladkej stene."Omietkou nadobúda stena ochrany a pevnosti.