![](/static/default/img/arrow_right.png) | Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 22, 1-32 |
1 Sir 22, 1 Lapidi luteo comparatus est piger, et omnes sibilabunt super aspernationem illius; 2 Sir 22, 2 fimo boum comparatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus. 3 Sir 22, 3 Confusio patris est de filio indisciplinato, filia autem in deminorationem generatur. 4 Sir 22, 4 Filia prudens hereditas viro suo, nam, quae confundit, in contumeliam fit genitoris. 5 Sir 22, 5 Patrem et virum confundit filia audax, ab utrisque autem inhonorabitur. 6 Sir 22, 6 Musica in luctu importuna narratio; disciplina et doctrina in omni tempore sapientia. 7 Sir 22, 7 Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam; 8 Sir 22, 8 qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno. 9 Sir 22, 9 Cum dormiente loquitur, qui enarrat stulto sapientiam, et in fine narrationis dicit: “ Quis est hic? ”. 10 Sir 22, 10 Supra mortuum plora, defecit enim lux, et supra fatuum plora, defecit enim sensus. 11 Sir 22, 11 Modicum plora supra mortuum, quoniam requievit; 12 Sir 22, 12 nequissima enim vita fatui super mortem. 13 Sir 22, 13 Luctus mortui septem dies, fatui autem et impii omnes dies vitae illorum. 14 Sir 22, 14 Cum stulto ne multum loquaris et cum insensato ne abieris. 15 Sir 22, 15 Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis impactione illius. 16 Sir 22, 16 Deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitia illius. 17 Sir 22, 17 Super plumbum quid gravius? Et quod illi aliud nomen quam fatuus? 18 Sir 22, 18 Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem et fatuum et impium. 19 Sir 22, 19 Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur; sic et cor confirmatum in cogitatione consilii, nullus timor illud commovebit. 20 Sir 22, 20 Cor firmatum in cogitatu intellegentiae sicut ornatus in pariete polito. 21 Sir 22, 21 Sicut pali in excelsis et caementa sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt, 22 Sir 22, 22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. 24 Sir 22, 24 Pungens oculum deducit lacrimas, et, qui pungit cor, pellit amicitiam. 25 Sir 22, 25 Mittens lapidem in volatilia fugat illa; sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. 26 Sir 22, 26 Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus; ad amicum 27 Sir 22, 27 si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio, excepto convicio et improperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa; in his omnis effugiet amicus. 28 Sir 22, 28 Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius communices; 29 Sir 22, 29 in tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis. 30 Sir 22, 30 Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae. 31 Sir 22, 31 Amicum tegere non confundar, a facie illius non me abscondam; et, si mala mihi evenerint per illum, sustinebo: 32 Sir 22, 32 omnis, qui audiet, cavebit se ab eo. 33 Sir 22, 33 Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum aptum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
![](/static/default/img/arrow_right.png) | | Sir 22, 1-32 |
Sir 22,1 - V gréckom texte verš znie:"K pokalenému kameňu prirovnávajú leňocha,a každý prská nad jeho ošklivosťou."
Sir 22,2 - V gréckom znie verš takto:"Lenivého možno prirovnať k lajnu,lebo každý, kto by takú vec zdvihol, otrepáva si ruky."
Sir 22,14 - Podľa sýrskeho:"Nechoď spolu s prasaťom,aby ťa nepošpinilo, keď sa začne otriasať."
Sir 22,20 - Podľa gréckeho:"Srdce, ktoré sa opiera o premyslený úmysel,je ako piesková omietka na hladkej stene."Omietkou nadobúda stena ochrany a pevnosti.