výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 20, 1-33

1 (VUL) Quam bonum est arguere quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!
1 ----

2 (VUL) Concupiscentia spadonis devirginans iuvenculam:
2 ----

3 (VUL) sic qui facit per vim iudicium iniquum.
3 ----

4 (VUL) Quam bonum est correptum manifestare paenitentiam! Sic enim effugies voluntarium peccatum.
4 ----

5 (VUL) Est tacens, qui invenitur sapiens, et est odibilis, quia procax est ad loquendum.
5 ----

6 (VUL) Est tacens non habens responsum, et est tacens sciens tempus aptum.
6 ----

7 (VUL) Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
7 ----

8 (VUL) Qui multis utitur verbis, exsecrabitur; et, qui potestatem sibi assumit iniuste, odietur.
8 ----

9 (VUL) Est processus in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.
9 ----

10 (VUL) Est datum, quod non est utile, et est datum, cuius retributio duplex.
10 ----

11 (VUL) Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levat caput.
11 ----

12 (VUL) Est qui multa redimat modico pretio et restituens ea in septuplum.
12 ----

13 (VUL) Sapiens in verbis seipsum amabilem facit, gratiae autem fatuorum effundentur.
13 ----

14 (VUL) Datum insipientis non erit utile tibi, oculi enim illius septemplices sunt:
14 ----

15 (VUL) exigua dabit et multa improperabit, et apertio oris illius quasi clamantis.
15 ----

16 (VUL) Hodie feneratur quis et cras expetit: odibilis est homo huiusmodi.
16 ----

17 (VUL) Fatuus dicit: “ Non est mihi amicus, et non est gratia bonis meis ”.
17 ----

18 (VUL) Qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum!
18 ----

19 (VUL) Neque enim, quod habendum erat, directo sensu distribuit, similiter et, quod non erat habendum, est indifferens ei.
19 ----

20 (VUL) Melius lapsus in pavimento quam lapsus linguae: sic casus malorum festinanter veniet.
20 ----

21 (VUL) Homo acharis quasi fabula importuna; in ore indisciplinatorum assidua erit.
21 ----

22 (VUL) Ex ore fatui reprobabitur parabola, non enim dicit illam in tempore suo.
22 ----

23 (VUL) Est qui vetatur peccare prae inopia, et in requie sua non stimulabitur.
23 ----

24 (VUL) Est qui perdit animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam; personae autem acceptione perdet se.
24 ----

25 (VUL) Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
25 ----

26 (VUL) Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit.
26 ----

27 (VUL) Potior fur quam assiduitas viri mendacis; perditionem autem ambo hereditabunt.
27 ----

28 (VUL) Mos hominis mendacis est sine honore, et confusio illius cum ipso sine intermissione.
28 ----

29 (VUL) Verbum parabolarum. Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.
29 ----

30 (VUL) Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum, et, qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur; qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem.
30 ----

31 (VUL) Xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi camus in ore avertunt correptiones eorum.
31 ----

32 (VUL) Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?
32 ----

33 (VUL) Melior est, qui celat insipientiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam.
33 ----


Sir 20, 1-33





Sir 20,1 - V gréckom texte:"Kto sa prizná, ušetrí si mnohú škodu."

Sir 20,31 - "Sudcovia" sú tu podľa gréckeho: mudrci (ľudia pevného, čestného charakteru).