| Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 20, 1-33 |
1 Sir 20, 1 Quam bonum est arguere quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere! 2 Sir 20, 2 Concupiscentia spadonis devirginans iuvenculam: 3 Sir 20, 3 sic qui facit per vim iudicium iniquum. 4 Sir 20, 4 Quam bonum est correptum manifestare paenitentiam! Sic enim effugies voluntarium peccatum. 5 Sir 20, 5 Est tacens, qui invenitur sapiens, et est odibilis, quia procax est ad loquendum. 6 Sir 20, 6 Est tacens non habens responsum, et est tacens sciens tempus aptum. 7 Sir 20, 7 Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. 8 Sir 20, 8 Qui multis utitur verbis, exsecrabitur; et, qui potestatem sibi assumit iniuste, odietur. 9 Sir 20, 9 Est processus in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum. 10 Sir 20, 10 Est datum, quod non est utile, et est datum, cuius retributio duplex. 11 Sir 20, 11 Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levat caput. 12 Sir 20, 12 Est qui multa redimat modico pretio et restituens ea in septuplum. 13 Sir 20, 13 Sapiens in verbis seipsum amabilem facit, gratiae autem fatuorum effundentur. 14 Sir 20, 14 Datum insipientis non erit utile tibi, oculi enim illius septemplices sunt: 15 Sir 20, 15 exigua dabit et multa improperabit, et apertio oris illius quasi clamantis. 16 Sir 20, 16 Hodie feneratur quis et cras expetit: odibilis est homo huiusmodi. 17 Sir 20, 17 Fatuus dicit: “ Non est mihi amicus, et non est gratia bonis meis ”. 18 Sir 20, 18 Qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum! 19 Sir 20, 19 Neque enim, quod habendum erat, directo sensu distribuit, similiter et, quod non erat habendum, est indifferens ei. 20 Sir 20, 20 Melius lapsus in pavimento quam lapsus linguae: sic casus malorum festinanter veniet. 21 Sir 20, 21 Homo acharis quasi fabula importuna; in ore indisciplinatorum assidua erit. 22 Sir 20, 22 Ex ore fatui reprobabitur parabola, non enim dicit illam in tempore suo. 23 Sir 20, 23 Est qui vetatur peccare prae inopia, et in requie sua non stimulabitur. 24 Sir 20, 24 Est qui perdit animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam; personae autem acceptione perdet se. 25 Sir 20, 25 Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. 26 Sir 20, 26 Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit. 27 Sir 20, 27 Potior fur quam assiduitas viri mendacis; perditionem autem ambo hereditabunt. 28 Sir 20, 28 Mos hominis mendacis est sine honore, et confusio illius cum ipso sine intermissione. 29 Sir 20, 29 Verbum parabolarum. Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis. 30 Sir 20, 30 Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum, et, qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur; qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem. 31 Sir 20, 31 Xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi camus in ore avertunt correptiones eorum. 32 Sir 20, 32 Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? 33 Sir 20, 33 Melior est, qui celat insipientiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam.
| | Sir 20, 1-33 |
Sir 20,1 - V gréckom texte:"Kto sa prizná, ušetrí si mnohú škodu."
Sir 20,31 - "Sudcovia" sú tu podľa gréckeho: mudrci (ľudia pevného, čestného charakteru).