výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 2, 1-23

1 Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem. 2 Dirige cor tuum et sustine, inclina aurem tuam et suscipe verba intellectus et ne sollicitus sis in tempore calamitatis. 3 Sustine sustentationes Dei, coniungere Deo et ne laxes, ut sapiens fias in viis tuis. 4 Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, 5 quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. 6 Crede Deo, et recuperabit te, et spera in illum, et diriget viam tuam; serva timorem illius et in illo veterasce. 7 Metuentes Dominum, sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo, ne cadatis. 8 Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. 9 Qui timetis Dominum, sperate in bona et in oblectationem aevi et in misericordiam. 10 Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. 11 Respicite, filii, generationes antiquas et videte: quis speravit in Domino et confusus est? 12 Aut quis permansit in mandatis eius et derelictus est? Aut quis invocavit eum, et despexit illum? 13 Quoniam pius et misericors est Dominus et remittet in die tribulationis peccata et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. 14 Vae duplici corde et labiis scelestis et manibus dissolutis et peccatori terram ingredienti duabus viis! 15 Vae dissolutis corde, qui non credunt, et ideo non protegentur! 16 Vae vobis, qui perdidistis sustinentiam et qui dereliquistis vias rectas et divertistis in vias pravas! 17 Et quid facietis, cum inspicere coeperit Dominus? 18 Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius; et, qui diligunt illum, conservabunt viam illius. 19 Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt ei; et, qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. 20 Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. 21 Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius 22 dicentes: “ Si paenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini et non in manus hominum; 23 secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius ”.

Sir 2, 1-23





Sir 2,1 - Od čias Alexandra Veľkého vnikala aj do Palestíny grécka filozofia so svojimi novými náukami. Mnoho Židov sa pripojilo k novým myšlienkovým prúdom. Preto Sir povzbudzuje všetkých, aby neochvejne vytrvali pri viere otcov a pri Bohu.

Sir 2,6 - "Priamou urobiť svoju cestu" je toľko, ako počínať si podľa spravodlivých Božích príkazov.

Sir 2,22 - Ktorí sa uponižujú pred Pánom, robia tak ako Dávid, ktorý vo svojom pokání si žiadal radšej upadnúť do Božích rúk (aby ho totiž skôr Boh trestal), než sa dostať zlým ľuďom do rúk (2 Sam 24,14).