výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 18, 1-33

1 (VUL) Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum.
1 ----

2 (VUL) Quis sufficit enarrare opera illius?
2 ----

3 (VUL) Et quis investigabit magnalia eius?
3 ----

4 (VUL) Virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit? Aut quis adiciet enarrare misericordiam eius?
4 ----

5 (VUL) Non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei;
5 ----

6 (VUL) cum consummaverit homo, tunc incipiet et, cum quieverit, aporiabitur.
6 ----

7 (VUL) Quid est homo, quis defectus, et quae est utilitas illius? Et quid est bonum, aut quid nequam illius?
7 ----

8 (VUL) Numerus dierum hominum ut multum centum anni, quasi gutta aquae maris deputati sunt, et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi.
8 ----

9 (VUL) Propter hoc patiens est Deus in illis et effundit super eos misericordiam suam.
9 ----

10 (VUL) Vidit praesumptionem cordis eorum, quoniam mala est; et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.
10 ----

11 (VUL) Ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit eis viam aequitatis.
11 ----

12 (VUL) Miseratio hominis circa proximum suum, misericordia autem Dei super omnem carnem.
12 ----

13 (VUL) Qui reprehendit, docet et erudit quasi pastor dirigens gregem suum.
13 ----

14 (VUL) Miseretur excipientibus doctrinam miserationis et festinantibus in iudiciis eius.
14 ----

15 (VUL) Fili, in bonis non des querelam et in omni dato non des tristitiam verbi mali.
15 ----

16 (VUL) Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum.
16 ----

17 (VUL) Nonne ecce verbum super datum bonum? Sed utraque cum homine gratioso.
17 ----

18 (VUL) Stultus acriter improperabit, et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
18 ----

19 (VUL) Ante iudicium para advocatum tibi et, antequam loquaris, disce.
19 ----

20 (VUL) Ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga teipsum et in hora visitationis invenies propitiationem.
20 ----

21 (VUL) Ante languorem humilia te et in tempore peccati ostende conversionem tuam.
21 ----

22 (VUL) Non sinas te impediri reddere votum tempore opportuno et ne tardes usque ad mortem iustificari, quoniam merces Dei manet in aeternum.
22 ----

23 (VUL) Ante votum praepara animam tuam et noli esse quasi homo, qui tentat Dominum.
23 ----

24 (VUL) Memento irae in die consummationis et, suo tempore, retributionis in conversione faciei.
24 ----

25 (VUL) Memento famis in tempore abundantiae et necessitatum paupertatis in die divitiarum.
25 ----

26 (VUL) A mane usque ad vesperam mutatur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei.
26 ----

27 (VUL) Homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum cavebit a malitia.
27 ----

28 (VUL) Omnis astutus agnoscit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem.
28 ----

29 (VUL) Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et effuderunt tamquam pluviam proverbia et iudicia.
29 ----

30 (VUL) De continentia animae. Post concupiscentias tuas non eas et a voluptatibus tuis te contine;
30 ----

31 (VUL) si praestes animae tuae beneplacitum concupiscentiae, faciet te in gaudium inimicis tuis.
31 ----

32 (VUL) Ne oblecteris in multa epulatione; duplex enim portio est paupertas illius.
32 ----

33 (VUL) Ne fueris ganeo et potator, cum nihil tibi est in sacculo: eris enim invidus vitae tuae.
33 ----


Sir 18, 1-33





Sir 18,6 - Keď by sa človek nazdával, že pri obdivovaní všetkých Božích diel už je na konci, vtedy zbadá, že je vlastne len na začiatku, lebo pred jeho mysľou sa vynárajú nové a nové záhady.

Sir 18,10 - Lepšie je prekladať s hebrejským:"Vidí, že nádej ich srdca je zlá,a rozpráva, že ich zánik je prebiedny."

Sir 18,13 - Možno opraviť podľa gréckeho:"Boh karhá, tresce a poučuje,a zavracia (na dobrú cestu) ako pastier svoje stádo."

Sir 18,14 - Opravujú podľa sýrskeho znenia:"Blahoslavení, ktorí dôverujú v milosrdenstvo jehoa ktorí prijímajú jeho prísnu výchovu."

Sir 18,22 - Správnejší preklad je asi tento:"Nepripúšťaj nijakú prekážku, keď máš plniť sľub na svoj čas,ani nečakaj až do smrti, aby si sa ho zbavil."

Sir 18,23 - Správnejšie preložený verš znie: "Prv, ako urobíš sľub, priprav sa!" To jest: Uváž najprv, či to, čo sľúbiš, vieš aj splniť. Len taký sľub je cenný, ktorý so všetkou vážnosťou a svedomitosťou aj vyplníš, ako si ho Bohu sľúbil.

Sir 18,32 - Podľa hebrejského znie:"Nemaj záľubu v troche rozkoše,lebo jej nedostatok spôsobuje dvojnásobnú bolesť."

Sir 18,33 - Podľa hebrejského nakrátko:"Nebuď lakomý ani pijan,lebo ničoho by si nemal vo vrecku."