výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 17, 1-31

1 (VUL) Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum;
1 ----

2 (VUL) et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtute.
2 ----

3 (VUL) Numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram.
3 ----

4 (VUL) Posuit timorem illius super omnem carnem, ut dominaretur bestiarum et volatilium.
4 ----

5 (VUL) Creavit illis consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit illis excogitandi et disciplina intellectus replevit illos.
5 ----

6 (VUL) Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis.
6 ----

7 (VUL) Posuit timorem suum super corda illorum ostendens illis magnalia operum suorum
7 ----

8 (VUL) et dedit illis gloriari in mirabilibus illius, ut nomen sanctificationis collaudent et magnalia enarrent operum eius.
8 ----

9 (VUL) Addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos.
9 ----

10 (VUL) Testamentum aeternum constituit cum illis et iustitiam et iudicia sua ostendit illis.
10 ----

11 (VUL) Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis eius audierunt aures illorum, et dixit illis: “ Attendite ab omni iniquo ”.
11 ----

12 (VUL) Et mandavit illis unicuique de proximo suo.
12 ----

13 (VUL) Viae illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsae ab oculis ipsius.
13 ----

14 (VUL) In unamquamque gentem praeposuit rectorem,
14 ----

15 (VUL) et pars Dei Israel factus est.
15 ----

16 (VUL) Et omnia opera illorum velut sol in conspectu eius; et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum.
16 ----

17 (VUL) Non sunt absconsae iniquitates illorum et omnia peccata eorum in conspectu Dei.
17 ----

18 (VUL) Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.
18 ----

19 (VUL) Et postea resurget et retribuet illis et retributionem unicuique in caput ipsorum convertet.
19 ----

20 (VUL) Paenitentibus autem dedit viam reditus et confirmavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis.
20 ----

21 (VUL) Convertere ad Dominum et relinque peccata tua;
21 ----

22 (VUL) precare ante faciem Domini et minue offendicula.
22 ----

23 (VUL) Revertere ad Altissimum et avertere ab iniustitia tua et nimis odito exsecrationem.
23 ----

24 (VUL) Et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei.
24 ----

25 (VUL) Altissimum quis laudabit in inferis pro vivis et dantibus confessionem Deo?
25 ----

26 (VUL) Non demoreris in errore impiorum; ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil sit, perit confessio.
26 ----

27 (VUL) Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius.
27 ----

28 (VUL) Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se!
28 ----

29 (VUL) Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis.
29 ----

30 (VUL) Quid lucidius sole? Et hic deficiet. Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? Et hoc arguetur.
30 ----

31 (VUL) Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit, et omnes homines terra et cinis.
31 ----


Sir 17, 1-31