 | Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 17, 1-31 |
1 Sir 17, 1 Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum; 2 Sir 17, 2 et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtute. 3 Sir 17, 3 Numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram. 4 Sir 17, 4 Posuit timorem illius super omnem carnem, ut dominaretur bestiarum et volatilium. 5 Sir 17, 5 Creavit illis consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit illis excogitandi et disciplina intellectus replevit illos. 6 Sir 17, 6 Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis. 7 Sir 17, 7 Posuit timorem suum super corda illorum ostendens illis magnalia operum suorum 8 Sir 17, 8 et dedit illis gloriari in mirabilibus illius, ut nomen sanctificationis collaudent et magnalia enarrent operum eius. 9 Sir 17, 9 Addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos. 10 Sir 17, 10 Testamentum aeternum constituit cum illis et iustitiam et iudicia sua ostendit illis. 11 Sir 17, 11 Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis eius audierunt aures illorum, et dixit illis: “ Attendite ab omni iniquo ”. 12 Sir 17, 12 Et mandavit illis unicuique de proximo suo. 13 Sir 17, 13 Viae illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsae ab oculis ipsius. 14 Sir 17, 14 In unamquamque gentem praeposuit rectorem, 15 Sir 17, 15 et pars Dei Israel factus est. 16 Sir 17, 16 Et omnia opera illorum velut sol in conspectu eius; et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum. 17 Sir 17, 17 Non sunt absconsae iniquitates illorum et omnia peccata eorum in conspectu Dei. 18 Sir 17, 18 Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. 19 Sir 17, 19 Et postea resurget et retribuet illis et retributionem unicuique in caput ipsorum convertet. 20 Sir 17, 20 Paenitentibus autem dedit viam reditus et confirmavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis. 21 Sir 17, 21 Convertere ad Dominum et relinque peccata tua; 22 Sir 17, 22 precare ante faciem Domini et minue offendicula. 23 Sir 17, 23 Revertere ad Altissimum et avertere ab iniustitia tua et nimis odito exsecrationem. 24 Sir 17, 24 Et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei. 25 Sir 17, 25 Altissimum quis laudabit in inferis pro vivis et dantibus confessionem Deo? 26 Sir 17, 26 Non demoreris in errore impiorum; ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil sit, perit confessio. 27 Sir 17, 27 Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius. 28 Sir 17, 28 Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se! 29 Sir 17, 29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis. 30 Sir 17, 30 Quid lucidius sole? Et hic deficiet. Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? Et hoc arguetur. 31 Sir 17, 31 Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit, et omnes homines terra et cinis.
 | | Sir 17, 1-31 |