výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 13, 1-32

1 (VUL) Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et, qui communicaverit superbo, induet superbiam.
1 ----

2 (VUL) Pondus super te ne tollas et honestiori et ditiori te ne socius fueris.
2 ----

3 (VUL) Quid communicabit caccabus ad ollam? Quando enim se colliserint, confringetur.
3 ----

4 (VUL) Dives iniuste egit et fremet, pauper autem laesus, ipse supplicabit.
4 ----

5 (VUL) Si utilis fueris, assumet te et, si non habueris, derelinquet te.
5 ----

6 (VUL) Si habes, convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te.
6 ----

7 (VUL) Si necessarius illi fueris, ludet te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet: “ Quid opus est tibi? ”.
7 ----

8 (VUL) Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter et in novissimo deridebit te; et postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te.
8 ----

9 (VUL) Humiliare Deo et exspecta manus eius.
9 ----

10 (VUL) Attende, ne seductus in stultitiam humilieris.
10 ----

11 (VUL) Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
11 ----

12 (VUL) Advocatus a potentiore discede, et eo magis te advocabit.
12 ----

13 (VUL) Ne accedas, ne impingaris; et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
13 ----

14 (VUL) Ne retineas ex aequo loqui cum illo nec credas multis verbis illius; ex multa enim loquela tentabit te et subridens inquiret de absconditis tuis.
14 ----

15 (VUL) Immitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis.
15 ----

16 (VUL) Cave tibi et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas.
16 ----

17 (VUL) Audiens vero illa ex somno evigila.
17 ----

18 (VUL) Omni vita tua dilige Deum et invoca illum in salutem tuam.
18 ----

19 (VUL) Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi.
19 ----

20 (VUL) Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
20 ----

21 (VUL) Quid communicabit lupus agno? Sic peccator iusto.
21 ----

22 (VUL) Quae pax hyaenae ad canem? Aut quae pars diviti ad pauperem?
22 ----

23 (VUL) Venatio leonis onager in eremo, sic et pascua divitum sunt pauperes.
23 ----

24 (VUL) Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et exsecratio divitis pauper.
24 ----

25 (VUL) Dives commotus confirmatur ab amicis suis, humilis autem, cum ceciderit, expelletur et a notis.
25 ----

26 (VUL) Diviti decepto multi recuperatores: locutus est nefaria, et iustificaverunt illum;
26 ----

27 (VUL) humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus.
27 ----

28 (VUL) Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent;
28 ----

29 (VUL) pauper locutus est, et dicunt: “ Quis est hic? ” et, si offenderit, insuper subvertent illum.
29 ----

30 (VUL) Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii.
30 ----

31 (VUL) Cor hominis immutat faciem illius sive in bona sive in mala.
31 ----

32 (VUL) Vestigium cordis boni facies hilaris: difficile invenies et cum labore.
32 ----


Sir 13, 1-32





Sir 13,2 - Kratšie je podľa hebrejského:"Bremeno nad sily svoje prečo chceš niesťa prečo sa chceš bratsky chovať oproti bohatšiemu?"

Sir 13,8 - Pozve si ťa na hostinu, aby si ťa zaviazal k odplate. Povinný budeš pozvať ho aj ty k sebe, ba budeš ho musieť častejšie zvať ako on teba. Tak máš iba škodu z takého počínania boháčovho.

Sir 13,32 - Podľa gréckeho a hebrejského treba preložiť: "Znamením dobrého svedomia je radostná tvár, ale nájsť dobré príslovia vyžaduje namáhavo premýšľať."