| Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 13, 1-32 |
1 Sir 13, 1 Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et, qui communicaverit superbo, induet superbiam. 2 Sir 13, 2 Pondus super te ne tollas et honestiori et ditiori te ne socius fueris. 3 Sir 13, 3 Quid communicabit caccabus ad ollam? Quando enim se colliserint, confringetur. 4 Sir 13, 4 Dives iniuste egit et fremet, pauper autem laesus, ipse supplicabit. 5 Sir 13, 5 Si utilis fueris, assumet te et, si non habueris, derelinquet te. 6 Sir 13, 6 Si habes, convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te. 7 Sir 13, 7 Si necessarius illi fueris, ludet te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet: “ Quid opus est tibi? ”. 8 Sir 13, 8 Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter et in novissimo deridebit te; et postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te. 9 Sir 13, 9 Humiliare Deo et exspecta manus eius. 10 Sir 13, 10 Attende, ne seductus in stultitiam humilieris. 11 Sir 13, 11 Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. 12 Sir 13, 12 Advocatus a potentiore discede, et eo magis te advocabit. 13 Sir 13, 13 Ne accedas, ne impingaris; et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. 14 Sir 13, 14 Ne retineas ex aequo loqui cum illo nec credas multis verbis illius; ex multa enim loquela tentabit te et subridens inquiret de absconditis tuis. 15 Sir 13, 15 Immitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis. 16 Sir 13, 16 Cave tibi et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas. 17 Sir 13, 17 Audiens vero illa ex somno evigila. 18 Sir 13, 18 Omni vita tua dilige Deum et invoca illum in salutem tuam. 19 Sir 13, 19 Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi. 20 Sir 13, 20 Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. 21 Sir 13, 21 Quid communicabit lupus agno? Sic peccator iusto. 22 Sir 13, 22 Quae pax hyaenae ad canem? Aut quae pars diviti ad pauperem? 23 Sir 13, 23 Venatio leonis onager in eremo, sic et pascua divitum sunt pauperes. 24 Sir 13, 24 Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et exsecratio divitis pauper. 25 Sir 13, 25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis, humilis autem, cum ceciderit, expelletur et a notis. 26 Sir 13, 26 Diviti decepto multi recuperatores: locutus est nefaria, et iustificaverunt illum; 27 Sir 13, 27 humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. 28 Sir 13, 28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent; 29 Sir 13, 29 pauper locutus est, et dicunt: “ Quis est hic? ” et, si offenderit, insuper subvertent illum. 30 Sir 13, 30 Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii. 31 Sir 13, 31 Cor hominis immutat faciem illius sive in bona sive in mala. 32 Sir 13, 32 Vestigium cordis boni facies hilaris: difficile invenies et cum labore.
| | Sir 13, 1-32 |
Sir 13,2 - Kratšie je podľa hebrejského:"Bremeno nad sily svoje prečo chceš niesťa prečo sa chceš bratsky chovať oproti bohatšiemu?"
Sir 13,8 - Pozve si ťa na hostinu, aby si ťa zaviazal k odplate. Povinný budeš pozvať ho aj ty k sebe, ba budeš ho musieť častejšie zvať ako on teba. Tak máš iba škodu z takého počínania boháčovho.
Sir 13,32 - Podľa gréckeho a hebrejského treba preložiť: "Znamením dobrého svedomia je radostná tvár, ale nájsť dobré príslovia vyžaduje namáhavo premýšľať."