| Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 11, 1-36 |
1 Sir 11, 1 Sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet. 2 Sir 11, 2 Non laudes virum in specie sua neque spernas hominem deformem in visu suo. 3 Sir 11, 3 Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. 4 Sir 11, 4 In vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris, quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et absconsa et invisa hominibus opera illius. 5 Sir 11, 5 Multi tyranni sederunt in terra, et insuspicabilis portavit diadema. 6 Sir 11, 6 Multi potentes exhonorati sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. 7 Sir 11, 7 Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, sed, postquam interrogaveris, corripe iuste. 8 Sir 11, 8 Priusquam audias, ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui. 9 Sir 11, 9 De ea re, quae te non molestat, ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas. 10 Sir 11, 10 Fili, ne in multis sint actus tui; etsi festinaveris, non eris immunis a delicto: si enim persecutus fueris, non apprehendes, et non effugies, si discurreris. 11 Sir 11, 11 Est homo laborans et festinans et dolens et tanto magis non abundabit. 12 Sir 11, 12 Est homo marcidus egens susceptione, plus deficiens virtute et abundans paupertate; 13 Sir 11, 13 et oculus Dei respexit illum in bono et erexit eum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius: et mirati sunt in illo multi. 14 Sir 11, 14 Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. 15 Sir 11, 15 Sapientia et disciplina et scientia legis apud Dominum; dilectio et viae bonorum apud ipsum. 16 Sir 11, 16 Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt; qui autem exsultant in malis, consenescunt in malo. 17 Sir 11, 17 Datio Dei permanet iustis, et beneplacitum illius successus habebit in aeternum. 18 Sir 11, 18 Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius 19 Sir 11, 19 in eo quod dicit: “ Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus”; 20 Sir 11, 20 et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquet omnia aliis et morietur. 21 Sir 11, 21 Sta in mandato tuo et in illo conversare et in opere mandatorum tuorum veterasce. 22 Sir 11, 22 Ne mireris in operibus peccatorum; confide autem in Deo et mane in labore tuo. 23 Sir 11, 23 Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem. 24 Sir 11, 24 Benedictio Dei in mercede iusti continuo, et in hora veloci successus illius fructificat. 25 Sir 11, 25 Ne dicas: “ Quid est mihi opus? Et, quae erunt mihi ex hoc bona? ”. 26 Sir 11, 26 Ne dicas: “ Sufficiens mihi sum; et, quid ex hoc nunc pessimabor? ” 27 Sir 11, 27 In die bonorum ne immemor sis malorum et in die malorum ne immemor sis bonorum, 28 Sir 11, 28 quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. 29 Sir 11, 29 Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius. 30 Sir 11, 30 Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in extremis suis agnoscitur vir. 31 Sir 11, 31 Non omnem hominem inducas in domum tuam, multae enim sunt insidiae dolosi. 32 Sir 11, 32 Sicut enim eructant praecordia foetentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum, sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. 33 Sir 11, 33 Bona enim in mala convertens insidiator et in electis imponet maculam. 34 Sir 11, 34 A scintilla una augentur carbones, et ab uno doloso augetur sanguis; homo vero peccator sanguini insidiatur. 35 Sir 11, 35 Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala; ne forte inducat super te maculam in perpetuum. 36 Sir 11, 36 Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis.
| | Sir 11, 1-36 |
Sir 11,14 - Židia ako národ Zmluvy verili, že Boh za bohabojný život odmeňuje dobrom, ako je život, šťastie, bohatstvo, česť, a naopak, za život hriešny Boh tresce biedou, nedostatkom, smrťou. Boh zlo nechce, ale ho dopustí.
Sir 11,21 - "Zmluva" je každá povinnosť.
Sir 11,24 - V hebrejskom je takto:"Požehnanie Božie je údelom spravodlivých,a keď nadíde príhodný čas, ich nádej zakvitne."
Sir 11,27 - V gréckom a hebrejskom je:"Deň šťastia spôsobuje zabudnúť na nešťastiea deň nešťastia spôsobuje zabudnúť na šťastie."