výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 10, 1-34

1 (VUL) Iudex sapiens instituet populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
1 ----

2 (VUL) Secundum iudicem populi sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
2 ----

3 (VUL) Rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.
3 ----

4 (VUL) In manu Dei potestas terrae, et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
4 ----

5 (VUL) In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum.
5 ----

6 (VUL) Pro omni iniuria proximi ne rependas et nihil agas in operibus superbiae.
6 ----

7 (VUL) Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et utrisque execrabilis omnis vexatio.
7 ----

8 (VUL) Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et contumelias et divitias dolosas.
8 ----

9 (VUL) Avaro autem nihil est scelestius, hic enim et animam suam venalem habet.
9 ----

10 (VUL) Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua proiecit intima sua.
10 ----

11 (VUL) Languor prolixior gravat medicum, brevis languor serenat medicum.
11 ----

12 (VUL) Omnis potentatus brevis vita, sic et rex hodie est et cras morietur.
12 ----

13 (VUL) Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes.
13 ----

14 (VUL) Initium superbiae hominis apostatare a Deo;
14 ----

15 (VUL) et ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius. Quoniam initium omnis peccati est superbia, qui tenuerit illam, ebulliet maledictum, et subvertet eum in finem.
15 ----

16 (VUL) Propterea mirabiles fecit Dominus plagas malorum et destruxit eos usque in finem.
16 ----

17 (VUL) Sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro eis.
17 ----

18 (VUL) Radices gentium superbarum eradicavit Deus et plantavit humiles pro ipsis.
18 ----

19 (VUL) Terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum.
19 ----

20 (VUL) Arefecit ex ipsis et disperdidit eos et cessare fecit memoriam eorum a terra.
20 ----

21 (VUL) Memoriam superborum perdidit Deus et reliquit memoriam humilium sensu.
21 ----

22 (VUL) Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nato mulierum.
22 ----

23 (VUL) Semen hominum honoratum hoc, quod timet Deum; semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini.
23 ----

24 (VUL) In medio fratrum rector illorum in honore; et, qui timent Dominum, erunt in oculis illius.
24 ----

25 (VUL) Peregrinus, advena et pauper: timor Dei est gloria eorum.
25 ----

26 (VUL) Noli despicere hominem iustum pauperem et noli magnificare virum peccatorem divitem.
26 ----

27 (VUL) Magnus et iudex et potens est in honore, sed non est maior illo, qui timet Deum.
27 ----

28 (VUL) Servo sensato liberi servient; et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus.
28 ----

29 (VUL) Noli extollere te in faciendo opere tuo et noli gloriari in tempore angustiae tuae.
29 ----

30 (VUL) Melior est, qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane.
30 ----

31 (VUL) Fili, in mansuetudine honora animam tuam et da illi victum cultumque secundum meritum suum.
31 ----

32 (VUL) Peccantem in animam suam quis iustificabit? Et quis honorificabit exhonorantem animam suam?
32 ----

33 (VUL) Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam.
33 ----

34 (VUL) Qui autem honoratur in paupertate, quanto magis in substantia! Et, qui exhonoratur in substantia, quanto magis in paupertate!
34 ----


Sir 10, 1-34





Sir 10,14-15 - Je iba ozvenou hebrejského textu, ktorý znie:"Býva to počiatkom vysokej namyslenosti, ak sa dožije niekto moci;srdce jeho naraz odvracia sa od Stvoriteľa svojho.Lebo pýcha je nádržka hriechua z prameňa jeho vyviera iba zločin."

Sir 10,16 - Podľa hebrejského a gréckeho:"Preto podivuhodne rozmnoží rany jeho a rozbíja ho až na mrvu."

Sir 10,19 - Podľa hebrejského:"Stopy po národoch zahladí Boh, ich výhonok utína priamo pri zemi."