 | Kniha SirachovcovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sir 10, 1-34 |
1 Sir 10, 1 Iudex sapiens instituet populum suum, et principatus sensati stabilis erit. 2 Sir 10, 2 Secundum iudicem populi sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. 3 Sir 10, 3 Rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. 4 Sir 10, 4 In manu Dei potestas terrae, et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. 5 Sir 10, 5 In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum. 6 Sir 10, 6 Pro omni iniuria proximi ne rependas et nihil agas in operibus superbiae. 7 Sir 10, 7 Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et utrisque execrabilis omnis vexatio. 8 Sir 10, 8 Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et contumelias et divitias dolosas. 9 Sir 10, 9 Avaro autem nihil est scelestius, hic enim et animam suam venalem habet. 10 Sir 10, 10 Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua proiecit intima sua. 11 Sir 10, 11 Languor prolixior gravat medicum, brevis languor serenat medicum. 12 Sir 10, 12 Omnis potentatus brevis vita, sic et rex hodie est et cras morietur. 13 Sir 10, 13 Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes. 14 Sir 10, 14 Initium superbiae hominis apostatare a Deo; 15 Sir 10, 15 et ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius. Quoniam initium omnis peccati est superbia, qui tenuerit illam, ebulliet maledictum, et subvertet eum in finem. 16 Sir 10, 16 Propterea mirabiles fecit Dominus plagas malorum et destruxit eos usque in finem. 17 Sir 10, 17 Sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro eis. 18 Sir 10, 18 Radices gentium superbarum eradicavit Deus et plantavit humiles pro ipsis. 19 Sir 10, 19 Terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum. 20 Sir 10, 20 Arefecit ex ipsis et disperdidit eos et cessare fecit memoriam eorum a terra. 21 Sir 10, 21 Memoriam superborum perdidit Deus et reliquit memoriam humilium sensu. 22 Sir 10, 22 Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nato mulierum. 23 Sir 10, 23 Semen hominum honoratum hoc, quod timet Deum; semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini. 24 Sir 10, 24 In medio fratrum rector illorum in honore; et, qui timent Dominum, erunt in oculis illius. 25 Sir 10, 25 Peregrinus, advena et pauper: timor Dei est gloria eorum. 26 Sir 10, 26 Noli despicere hominem iustum pauperem et noli magnificare virum peccatorem divitem. 27 Sir 10, 27 Magnus et iudex et potens est in honore, sed non est maior illo, qui timet Deum. 28 Sir 10, 28 Servo sensato liberi servient; et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus. 29 Sir 10, 29 Noli extollere te in faciendo opere tuo et noli gloriari in tempore angustiae tuae. 30 Sir 10, 30 Melior est, qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. 31 Sir 10, 31 Fili, in mansuetudine honora animam tuam et da illi victum cultumque secundum meritum suum. 32 Sir 10, 32 Peccantem in animam suam quis iustificabit? Et quis honorificabit exhonorantem animam suam? 33 Sir 10, 33 Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam. 34 Sir 10, 34 Qui autem honoratur in paupertate, quanto magis in substantia! Et, qui exhonoratur in substantia, quanto magis in paupertate!
 | | Sir 10, 1-34 |
Sir 10,14-15 - Je iba ozvenou hebrejského textu, ktorý znie:"Býva to počiatkom vysokej namyslenosti, ak sa dožije niekto moci;srdce jeho naraz odvracia sa od Stvoriteľa svojho.Lebo pýcha je nádržka hriechua z prameňa jeho vyviera iba zločin."
Sir 10,16 - Podľa hebrejského a gréckeho:"Preto podivuhodne rozmnoží rany jeho a rozbíja ho až na mrvu."
Sir 10,19 - Podľa hebrejského:"Stopy po národoch zahladí Boh, ich výhonok utína priamo pri zemi."