| Kniha MúdrostiBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Múd 15, 1-19 |
1 Múd 15, 1 Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens et in misericordia disponens omnia. 2 Múd 15, 2 Etenim, si peccaverimus, tui sumus, scientes potentiam tuam; non peccabimus autem, scientes quoniam apud te sumus computati. 3 Múd 15, 3 Nosse enim te consummata iustitia est, et scire virtutem tuam radix est immortalitatis. 4 Múd 15, 4 Nec enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec adumbrantium labor sine fructu, effigies maculata per varios colores, 5 Múd 15, 5 cuius aspectus insensatis in concupiscentiam venit, et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima. 6 Múd 15, 6 Malorum amatores digni sunt, qui spem habeant in talibus et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt. 7 Múd 15, 7 Sed et figulus, mollem terram premens laboriose, fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit, quae mundis operibus in usum sunt, vasa, et quae his sunt contraria, omnia similiter; horum autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus, iudex est figulus. 8 Múd 15, 8 Et cum malo labore deum vanum fingit de eodem luto ille, qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se, unde acceptus est, repetitus animae debitum. 9 Múd 15, 9 Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis et aerarios imitatur et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit. 10 Múd 15, 10 Cinis est cor eius, et terra despectior spes illius, et luto vilior vita eius, 11 Múd 15, 11 quoniam ignoravit, qui se finxit et qui inspiravit illi animam, quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. 12 Múd 15, 12 Sed et aestimavit lusum esse vitam nostram et conversationem vitae compositam ad lucrum; oportere enim dicit undecumque etiam ex malo acquirere. 13 Múd 15, 13 Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit. 14 Múd 15, 14 Omnes enim insipientes et infelices supra modum animae infantis sunt inimici populi tui et per potentiam opprimentes illum. 15 Múd 15, 15 Quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. 16 Múd 15, 16 Homo enim fecit illos, et, qui spiritum mutuatus est, is finxit illos; nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere: 17 Múd 15, 17 cum autem sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his, quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. 18 Múd 15, 18 Sed et animalia miserrima colunt; in insipientia enim, aliis comparata, his sunt deteriora. 19 Múd 15, 19 Nec pulchra in his inveniuntur, quantum desiderari possit, ut fit in animalium conspectu; effugerunt autem et Dei laudem et benedictionem eius.
| | Múd 15, 1-19 |
Mud 15,10 - Vyrábač modiel nemá nádeje na večný život, jeho tuzemský život je však bezcennejší než hlina, z ktorej predsa môžu vyrábať aj užitočné nádoby. Porov. Iz 44,20.
Mud 15,11 - Činná duša a životodarný dych je to isté.
Mud 15,14 - "Nepriateľmi" sa rozumejú všetci pohania predovšetkým Egypťania, ktorí za svätopiscových časov utláčali Izraelitov. – Dospelí, ktorí modly pokladajú za bohov, sú horší než deti, ktoré ešte nevedia uvažovať.
Mud 15,15 - O bezmocnosti modiel pozri aj Ž 115,4–7; 135,15–17; Bar 6,7 n.
Mud 15,19 - Boh pochválil zvieratá v Gn 1,21.25.31. Požehnal im podľa Gn 1,22. Ale stali sa zlorečenými, keď ich ľudia zneužili na modloslužbu (porov. 14,7–8).