| Kniha MúdrostiBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Múd 13, 1-19 |
1 Múd 13, 1 Vani autem sunt natura omnes homines, in quibus non subest scientia Dei; et de his, quae videntur bonis, non potuerunt intellegere eum, qui est, neque operibus attendentes agnoverunt artificem. 2 Múd 13, 2 Sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut violentam aquam aut luminaria caeli, rectores orbis terrarum, deos putaverunt. 3 Múd 13, 3 Quorum si specie delectati, illa deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum melior est: speciei enim principium et auctor constituit ea. 4 Múd 13, 4 Si autem virtutem et operationem eorum mirati, intellegant ab illis quanto, qui haec fecit, fortior est illis: 5 Múd 13, 5 a magnitudine enim et pulchritudine creaturarum cognoscibiliter potest creator horum videri. 6 Múd 13, 6 Sed tamen in his minor est querela, et hi enim fortasse errant Deum quaerentes et volentes invenire. 7 Múd 13, 7 Etenim, cum in operibus illius conversentur, inquirunt et credunt visui, quoniam pulchra sunt, quae videntur. 8 Múd 13, 8 Iterum autem nec his potest ignosci: 9 Múd 13, 9 si enim tantum valuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo huius Dominum non facilius invenerunt? 10 Múd 13, 10 Infelices autem, et in rebus mortuis sunt spes illorum, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium aut lapidem inutilem, opus manus antiquae. 11 Múd 13, 11 Aut si quis artifex faber de silva tractabile lignum secuerit C huius docte erasit omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricavit vas utile in conversationem vitae; 12 Múd 13, 12 reliquiis autem eius operis ad praeparationem escae abusus, satiatus est, 13 Múd 13, 13 et reliquum horum, quod ad nullos usus facit, lignum curvum et nodis concretum accipiens, sculpsit diligenter per vacuitatem suam et per scientiam tempore requiei figuravit illud - assimilavit illud imagini hominis 14 Múd 13, 14 aut alicui ex vilibus animalibus illud comparavit, perliniens rubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam, quae in illo erat, perliniens 15 Múd 13, 15 et faciens ei dignam habitationem in pariete posuit illud, confirmans ferro. 16 Múd 13, 16 Ne igitur forte caderet providit illi, sciens quoniam non potest se ipsum adiuvare: imago enim est, et opus est illi adiutorium. 17 Múd 13, 17 Et de substantiis et de nuptiis et de filiis votum faciens, non erubescit loqui cum illo, quod sine anima est, et pro sanitate quidem infirmum deprecatur 18 Múd 13, 18 et pro vita rogat mortuum et in adiutorium rem omnino inutilem invocat, et pro itinere petit ab eo, quod ambulare non potest, 19 Múd 13, 19 et de acquirendo et de operando et de bono manuum eventu petit utilitatem ab eo, quod prorsus inutile est manibus.
| | Múd 13, 1-19 |
Mud 13,1 - "Dobrá" sú tu nielen dobrodenia Božie, ale všetky tvory, všetky diela Božie, z ktorých treba usudzovať na Tvorcu.
Mud 13,11-19 - Opis výroby modiel sa opiera o Iz 44,10–20. Výrobe sošiek venuje človek menej starosti ako svojmu obyčajnému zamestnaniu, ba menej ako svojmu jedlu. Vyrába ich viac len zo zábavy, vidí, aké sú bezmocné, ale je taký nerozumný, že žiada od nich pomoc. – Nerozumnosť vzývania modiel vykresľuje svätopisec účinnými protikladmi: človek prosí od modly to, v čom je ona najbiednejšia.