výhody registrácie

Kniha Múdrosti

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Múd 1, 1-16

1 Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum, 2 quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum, se autem manifestat eis, qui fidem habent in illum. 3 Perversae enim cogitationes separant a Deo, probata autem virtus corripit insipientes. 4 Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis. 5 Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus insensatis et corripietur a superveniente iniquitate. 6 Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor; 7 quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et ipse, qui continet omnia, scientiam habet vocis. 8 Propter hoc, qui loquitur iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum iudicium corripiens. 9 In cogitationibus enim impii interrogatio erit, sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius; 10 quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non absconditur. 11 Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quoniam sermo absconditus in vacuum non ibit; os autem, quod mentitur, occidit animam. 12 Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum, 13 quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum; 14 creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles sunt generationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra: 15 iustitia enim est immortalis. 16 Impii autem manibus et verbis accersierunt illam; aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam, quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius.

Múd 1, 1-16