výhody registrácie

Kniha Judita

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jdt 2, 1-28

1 (VUL) Et in anno octavo decimo, secundo et vicesimo die mensis primi factum est verbum Nabuchodonosor regis Assyriorum, ut vindicaret omnem terram, sicut locutus est.
1 ----

2 (VUL) Et convocavit omnes famulos suos et omnes magnates suos et posuit cum eis secretum consilii sui et consummavit omne malum terrae ex ore suo;
2 ----

3 (VUL) et ipsi iudicaverunt exterminare omnem carnem eorum, qui non sunt obsecuti verbo oris eius.
3 ----

4 (VUL) Et factum est, cum consummasset consilium suum, vocavit Nabuchodonosor rex Assyriorum Holofernen principem militiae virtutis suae, qui erat secundus post se,
4 ----

5 (VUL) et dixit ad eum: “ Haec dicit rex magnus, universae terrae dominus. Ecce tu exies a facie mea et accipies tecum viros fidentes in virtute sua: in centum viginti milia peditum et multitudinem equorum cum ascensoribus duodecim milia;
5 ----

6 (VUL) et exies in obviam universae terrae ad occasum, quia non crediderunt verbo oris mei.
6 ----

7 (VUL) Et denuntiabis eis, ut praeparent mihi terram et aquam, quoniam ego exeam in ira mea ad eos et cooperiam omnem faciem terrae in pedibus virtutis meae et dabo eos in rapinam,
7 ----

8 (VUL) et vulnerati illorum replebunt valles eorum, et omnis torrens et flumen inundans mortuis eorum replebuntur.
8 ----

9 (VUL) Et adducam captivitatem eorum ad extrema universae terrae.
9 ----

10 (VUL) Tu autem exiens praeoccupabis mihi omnem finem eorum, et tradent se tibi, et reservabis mihi in diem redargutionis eorum.
10 ----

11 (VUL) Super eos autem, qui non oboediunt, non parcet oculus tuus, ut des eos in occisionem et rapinam in tota terra tua,
11 ----

12 (VUL) quoniam vivo ego et potestas regni mei; locutus sum et faciam omnia haec in manu mea.
12 ----

13 (VUL) Et tu non praeteries unum verbum domini tui, sed consummans consummabis, sicut praecepi tibi, et non prolongabis, ut facias ea ”.
13 ----

14 (VUL) Et exiit Holofernes a facie domini sui et vocavit omnes praefectos et duces et magistratus virtutis Assyriae
14 ----

15 (VUL) et numeravit electos viros in expeditionem, quemadmodum praeceperat ei dominus suus, in centum viginti milia et equitum sagittariorum duodecim milia.
15 ----

16 (VUL) Et disposuit eos, quemadmodum belli multitudo constituitur.
16 ----

17 (VUL) Et accepit camelos et asinos et mulos ad utensilia eorum, multitudinem magnam valde, et oves et boves et capras in praeparationem eorum, quorum non erat numerus,
17 ----

18 (VUL) et epimenia omni viro in multitudinem; et aurum et argentum de domo regis multum valde.
18 ----

19 (VUL) Et exiit a Nineve ipse et omnis virtus eius in profectionem, ut praecederet regem Nabuchodonosor et cooperiret omnem faciem terrae, quae est ad occasum, in quadrigis et equitibus et peditibus electis suis.
19 ----

20 (VUL) Et multa mixtura sicut locusta convenerunt cum eis et sicut arena terrae; non enim erat numerus prae multitudine eorum.
20 ----

21 (VUL) Et exierunt ex Nineve viam dierum trium super faciem campi Bectileth et posuerunt tabernacula sua a Bectileth iuxta montem, qui est in sinistra superioris Ciliciae.
21 ----

22 (VUL) Et accepit omnem virtutem suam, pedites et equites et quadrigas suas et abiit inde in montanam
22 ----

23 (VUL) et concidit Phut et Lud et praedaverunt omnes filios Rassis et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti ad austrum Chelaeorum.
23 ----

24 (VUL) Et transgressus est Euphraten et transiit Mesopotamiam et diruit omnes civitates excelsas, quae erant ad torrentem Abronam, usquequo veniatur ad mare.
24 ----

25 (VUL) Et occupavit terminos Ciliciae et concidit omnes adversantes sibi et venit usque ad terminos Iapheth, qui sunt ad austrum contra faciem Arabiae.
25 ----

26 (VUL) Et circuivit omnes filios Madian et succendit tabernacula eorum et praedavit stabula eorum.
26 ----

27 (VUL) Et descendit in campum Damasci in diebus messis frumenti et succendit omnes agros eorum; greges et armenta dedit in exterminium et civitates eorum spoliavit et campos eorum ventilavit et percussit omnes iuvenes eorum in ore gladii.
27 ----

28 (VUL) Et incidit timor et tremor eius super inhabitantes maritimam, qui erant in Sidone et Tyro, et inhabitantes Sur et Ochina et omnes, qui incolebant Iamniam; et habitantes in Azoto et Ascalone et Gaza timuerunt eum valde.
28 ----


Jdt 2, 1-28





Jdt 2,21 - Miestopisné názvy a údaje tu uvádzané možno zistiť na nápisoch, ktoré hovoria o Asurbanipalových výpravách na západ. Preto mnohí vykladači aj v tomto vidia dostatočný dôvod, aby sme Knihu Judita pokladali za dejepisnú, i keď cieľ je stále v popredí.