| Kniha JuditaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jdt 12, 1-20 |
1 Jdt 12, 1 Et iussit introduci eam, ubi reponebatur argentum ipsius. Et praecepit sterni ei et dare ei ex obsoniis suis et ex vino suo bibere. 2 Jdt 12, 2 Et dixit Iudith: “ Non manducabo ex eis, ne fiat mihi offensio, sed ex eis, quae allata sunt, praebebitur mihi ”. 3 Jdt 12, 3 Et dixit ad eam Holofernes: “ Si autem defecerint, quae tecum sunt, unde afferemus et dabimus tibi similia eis? Non enim est homo nobiscum ex genere tuo, qui habeat similia ”. 4 Jdt 12, 4 Dixitque ad eum Iudith: “ Vivit anima tua, domine mi, quoniam non impendet ancilla tua, quae sunt mecum, quousque faciat Dominus in manu mea, quae voluit ”. 5 Jdt 12, 5 Et induxerunt eam servi Holofernis in tabernaculum, et dormivit usque in mediam noctem. Surrexitque ante vigiliam matutinam 6 Jdt 12, 6 et misit ad Holofernen dicens: “ Praecipiat nunc dominus meus permitti ancillam suam exire ad orationem ”. 7 Jdt 12, 7 Et praecepit Holofernes custodibus suis, ne prohiberent eam. Et permansit in castris triduum. Et exiebat per noctem in vallem Betuliae et baptizabat se in fontem aquae. 8 Jdt 12, 8 Et, ut ascendebat, orabat Dominum, Deum Israel, ut dirigeret viam eius in exaltationem po puli sui. 9 Jdt 12, 9 Et introiens munda manebat in tabernaculo, usque dum afferretur esca eius in vesperum. 10 Jdt 12, 10 Et factum est, in quarta die fecit Holofernes cenam famulis suis solis et neminem eorum, qui erant super officia, vocavit ad convivium. 11 Jdt 12, 11 Et dixit Bagoae spadoni, qui erat praepositus super omnia ipsius: “ Vadens suade mulieri Hebraeae, quae est apud te, ut veniat ad nos et manducet et bibat nobiscum. 12 Jdt 12, 12 Ecce enim turpe est in conspectu nostro, ut mulierem talem dimittamus non fabulantes ei, quoniam, si non eam attraxerimus, deridebit nos ”. 13 Jdt 12, 13 Et exiit Bagoas a facie Holofernis et introivit ad eam et dixit ei: “ Non pigeat puellam bonam hanc introeuntem ad dominum meum glorificari ante faciem eius et bibere nobiscum vinum in iucunditatem et fieri in hodierno die honorificam sicut unam filiarum magnatorum Assyriae, quae assistunt in domo Nabuchodonosor ”. 14 Jdt 12, 14 Dixitque ad eum Iudith: “ Et quae sum ego, ut contradicam domino meo? Quoniam omne, quod erit optimum in oculis eius, festinans faciam, et erit hoc mihi gaudium usque ad diem mortis meae ”. 15 Jdt 12, 15 Et surgens exornavit se vestimento suo et omni muliebri ornatu, et praecessit ancilla eius et stravit ei contra Holofernen in terra stragula, quae acceperat a Bagoa in cotidianum usum, ut manducaret discumbens super ea. 16 Jdt 12, 16 Et introiens Iudith discubuit. Et obstupuit cor Holofernis in eam, et commota est anima eius, et erat concupiscens valde, ut concumberet cum ea; quaerebatque tempus seducendi eam ex die, quo viderat illam. 17 Jdt 12, 17 Et dixit ad eam Holofernes: “ Bibe et esto nobiscum in iucunditatem ”. 18 Jdt 12, 18 Et dixit Iudith: “ Bibam, domine, quia magnificata est vita mea in me hodie prae omnibus diebus nativitatis meae ”. 19 Jdt 12, 19 Et accipiens manducavit et bibit coram illo ea, quae praeparaverat ipsi ancilla sua. 20 Jdt 12, 20 Et iucundatus est Holofernes de ea et bibit multum vinum, quantum numquam bibit in uno die, ex quo natus est.
| | Jdt 12, 1-20 |
Jdt 12,5 - Čas rannej stráže (Ex 14,24; 1 Sam 11,11; Mt 14,25).
Jdt 12,11 - Bagoas je perzské slovo a znamená: eunuch.