| Kniha TobiášBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Tob 12, 1-22 |
1 Tob 12, 1 Et, postquam consummatae sunt nuptiae, vocavit Thobi filium suum Thobiam et dixit illi: “ Homini illi, qui tecum ivit, reddamus honorem et adiciamus ad mercedem suam ”. 2 Tob 12, 2 Et dixit illi: “ Pater, quantam illi dabo mercedem? Non laedor, si dedero illi ex his, quae mecum contulit, dimidiam partem. 3 Tob 12, 3 Duxit me sanum et uxorem meam curavit et pecuniam mecum attulit et te curavit! Quantam illi dabo mercedem adhuc? ”. 4 Tob 12, 4 Et dixit illi Thobi: “ Iustum est illum, fili, dimidium omnium horum, quae tecum attulit, accipere ”. 5 Tob 12, 5 Et vocavit illum et dixit: “ Accipe dimidium omnium horum, quae tecum attulisti, in mercedem tuam et vade sanus ”. 6 Tob 12, 6 Tunc Raphael vocavit ambos abscondite et dixit illis: “ Deum benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus, quae fecit nobiscum bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei honorifice ostendite et ne cunctemini confiteri illi. 7 Tob 12, 7 Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Bonum facite, et malum non inveniet vos. 8 Tob 12, 8 Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna cum iustitia. Melius est modicum cum iustitia quam plurimum cum iniquitate. Bonum est facere eleemosynam magis quam thesauros auri condere. 9 Tob 12, 9 Eleemosyna a morte liberat et ipsa purgat omne peccatum. Qui faciunt eleemosynam, saturabuntur vita; 10 Tob 12, 10 qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae. 11 Tob 12, 11 Omnem veritatem vobis manifestabo et non abscondam a vobis ullum sermonem. Iam demonstravi vobis et dixi: Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare honorificum est. 12 Tob 12, 12 Et nunc, quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Domini; et, cum sepeliebas mortuos, similiter. 13 Tob 12, 13 Et quia non es cunctatus exsurgere et relinquere prandium tuum et abisti et sepelisti mortuum, tunc missus sum ad te tentare te. 14 Tob 12, 14 Et iterum me misit Deus curare te et Saram nurum tuam. 15 Tob 12, 15 Ego sum Raphael, unus ex septem angelis sanctis, qui assistimus et ingredimur ante claritatem Domini ”. 16 Tob 12, 16 Et conturbati sunt ambo et ceciderunt in faciem suam et timuerunt. 17 Tob 12, 17 Et dixit illis: “ Nolite timere; pax vobis. Deum benedicite in omne aevum. 18 Tob 12, 18 Cum essem vobiscum, non mea gratia eram vobiscum sed voluntate Dei. Ipsi benedicite omnibus diebus, decantate ei. 19 Tob 12, 19 Et videbatis me quia nihil manducabam, sed visus vobis videbatur. 20 Tob 12, 20 Et nunc benedicite Dominum super terra et confitemini Deo. Ecce ego ascendo ad eum, qui me misit. Scribite omnia haec, quae contigerunt vobis ”. Et ascendit. 21 Tob 12, 21 Et surrexerunt et iam non poterant illum videre. 22 Tob 12, 22 Et benedicebant et decantabant Deo et confitebantur illi in omnibus his magnis operibus illius, quia apparuerat illis angelus Dei.
| | Tob 12, 1-22 |
Tob 12,6-7 - Kráľ mával svoje úmysly skryté. Nie tak sa má vec s Božími dielami. Múdre Božie riadenie má poznať a uznať a podľa toho aj oslavovať všetko stvorenie. Božím tajomstvom bolo, prečo musel Tobiáš doteraz mnoho trpieť. Tajomstvom bolo, kto je sprievodcom Tobiášovým. Aj toto bolo treba vysvetliť. Podobne oznamuje anjel aj iné veci, ktoré boli do toho času skryté.
Tob 12,8 - Modlitba, pôst a almužna sú prejavmi starozákonnej zbožnosti (Mt 6; Sir 29,15; 40,17).
Tob 12,12 - Boh aj bezprostredne pozná naše modlitby. Ak Rafael hovorí, že sám prednášal modlitby Tobiášove Bohu, stalo sa tak, aby im zaistil väčšiu účinnosť. Svätopisec hovorí o Bohu, akoby bol človekom; tento spôsob Biblia uplatňuje aj inde (Sk 10; Zjv 8,3–4).
Tob 12,15 - Sedem duchov pred Božím trónom nemá svoj pôvod v perzskom učení o duchoch Amešaspentas, ktorí stoja pred trónom dobrého boha Ahura Mazda. – Stáť pred Pánom značí jemu slúžiť. O siedmich anjeloch hovorí Zach 4,10; Zjv 1,4; 5,6; 8,2. Ináč číslica 7 veľmi často sa vyskytuje v Biblii a značí úplnosť a dokonalosť.