| Kniha TobiášBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Tob 11, 1-18 |
1 Tob 11, 1 Et abierunt viam suam et pervenerunt Charran, quae est contra Nineven. 2 Tob 11, 2 Tunc dixit Raphael: “ Scis quomodo dereliquerimus patrem tuum. 3 Tob 11, 3 Praecedamus uxorem tuam et praeparemus domum, dum veniunt ”. 4 Tob 11, 4 Et processerunt ambo pariter. Et dixit illi: “ Tolle tecum fel ”. Et abiit cum illis canis ex eis, qui sequebantur eum et Thobiam. 5 Tob 11, 5 Et Anna sedebat circumspiciens viam filii sui. 6 Tob 11, 6 Et cognovit illum venientem et dixit patri eius: “ Ecce filius tuus venit et homo, qui cum illo ierat ”. 7 Tob 11, 7 Et Raphael dixit Thobiae, antequam appropinquaret patri: “ Scio quia oculi eius aperientur. 8 Tob 11, 8 Asperge fel piscis in oculis eius; et detrahet medicamentum et decoriabit albugines de oculis eius. Et respiciet pater tuus et videbit lumen ”. 9 Tob 11, 9 Et occurrit ei Anna et irruit collo filii sui et dixit illi: “ Fili, video te; amodo moriar! ”. Et lacrimata est. 10 Tob 11, 10 Et surrexit Thobi et offendebat pedibus et egressus est ad ostium atrii. Et occurrit illi Thobias, 11 Tob 11, 11 et fel piscis in manu sua, et insufflavit in oculis illius et apprehendit illum et dixit: “ Forti animo esto, pater! ”. Et iniecit medicamentum super eum et imposuit. 12 Tob 11, 12 Et decoriavit duabus manibus suis albugines ab angulis oculorum illius. 13 Tob 11, 13 Et videns filium suum irruit collo eius 14 Tob 11, 14 et lacrimatus est et dixit ei: “ Video te, fili, lumen oculorum meorum! ”. Et dixit: “ Benedictus Deus, et benedictum nomen illius magnum, et benedicti omnes sancti angeli eius in omnia saecula, 15 Tob 11, 15 quoniam ipse flagellavit me, et ecce ego video Thobiam filium meum! ”. Et introivit Thobi et Anna uxor eius in domum gaudentes et benedicentes Deum toto ore suo pro omnibus, quae sibi evenerant. Et indicavit patri suo Thobias, quoniam perfecta erat via illius bene a Domino Deo, et quia attulerat pecuniam et quemadmodum acceperat Saram filiam Raguel uxorem, et quia ecce venit et ipsa in proximo est portae Nineves. Et gavisi sunt Thobi et Anna 16 Tob 11, 16 et exierunt in obviam nurui suae ad portam Nineves. Et videntes Thobin, qui erant in Nineve, venientem et ambulantem cum omni virtute sua et a nemine manu deductum mirabantur, 17 Tob 11, 17 et confitebatur Thobi et benedicebat magna voce Deum coram illis, quoniam misertus est illius Deus et aperuit oculos eius. Et appropinquavit Thobi ad Saram uxorem Thobiae filii sui et benedixit illi et dixit ei: “ Intres sana, filia! Et benedictus Deus tuus, qui adduxit te ad nos, filia! Et benedictus pater tuus et benedictus Thobias filius meus et benedicta tu, filia! Intra in domum tuam sana in benedictione et gaudio; intra, filia! ”. In illo die factum est gaudium omnibus Iudaeis, qui erant in Nineve. 18 Tob 11, 18 Et venerunt Achicarus et Nadab ex fratribus illius gaudentes ad Thobiam. Et consummatae sunt nuptiae cum gaudio septem diebus, et data sunt illi munera multa.
| | Tob 11, 1-18 |
Tob 11,19 - Achikar (Achiacharos) bol vysokým úradníkom asýrskeho kráľa Asarhaddona (1,22). V tomto svojom postavení – ako príbuzný Tóbiho – vymohol u kráľa pre Tóbiho, že sa mohol vrátiť do Ninive. A keď Tóbi oslepol, Achikar ho hmotne podporoval (2,10). Umierajúci Tóbi dáva ho svojmu synovi za príklad ako spravodlivého muža, ktorého z nešťastia zachránil. Lebo jeho chovanec Nadab ho zaživa priviedol pod zem (do žalára), ale zase prišiel na Božie svetlo, kým Nadab vošiel do večnej tmy (14,10). – Achikar vystupuje v početných starovýchodných mimobiblických rozprávkach. Ťažko možno nájsť priamy súvis medzi Knihou Tobiáš a Achikarovým románom.