výhody registrácie

Zjavenie apoštola Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Zjv 5, 1-14

1 Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. 2 Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna: “ Quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius? ”. 3 Et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum. 4 Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec respicere eum. 5 Et unus de senioribus dicit mihi: “ Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Iudae, radix David, aperire librum et septem signacula eius ”. 6 Et vidi in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram. 7 Et venit et accepit de dextera sedentis in throno. 8 Et cum accepisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quae sunt orationes sanctorum. 9 Et cantant novum canticum dicentes: “ Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione; 10 et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram ”. 11 Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, et erat numerus eorum myriades myriadum et milia milium, 12 dicentium voce magna: “ Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divitias et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem ”. 13 Et omnem creaturam, quae in caelo est et super terram et sub terra et super mare et quae in eis omnia, audivi dicentes: “Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum ”. 14 Et quattuor animalia dicebant: “ Amen ”; et seniores ceciderunt et adoraverunt.

Zjv 5, 1-14





Verš 1
Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem.
Ez 2:10 -

Verš 3
Et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum.
Zjv 5:13 - Et omnem creaturam, quae in caelo est et super terram et sub terra et super mare et quae in eis omnia, audivi dicentes: “Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum ”.
Flp 2:10 - ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum,

Verš 5
Et unus de senioribus dicit mihi: “ Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Iudae, radix David, aperire librum et septem signacula eius ”.
Gn 49:9 - Catulus leonis Iuda: a praeda, fili mi, ascendisti; requiescens accubuit ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum?
Iz 11:10 - In die illa radix Iesse stat in signum populorum; ipsam gentes requirent, et erit sedes eius gloriosa.
Rim 15:12 - Et rursus Isaias ait: “ Erit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes: in eo gentes sperabunt ”.
Zjv 22:16 - Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina ”.

Verš 6
Et vidi in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram.
Za 3:9 - Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una.
Za 4:10 - Quis enim despexit diem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra”.
Zjv 4:5 - Et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua; et septem lampades ignis ardentes ante thronum, quae sunt septem spiritus Dei;

Verš 8
Et cum accepisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quae sunt orationes sanctorum.
Zjv 14:2 - Et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni; et vox, quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis.
Ž 141:2 - Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. -

Verš 9
Et cantant novum canticum dicentes: “ Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione;
Zjv 14:3 - Et cantant quasi canticum novum ante thronum et ante quattuor animalia et seniores. Et nemo poterat discere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor milia, qui empti sunt de terra.
Zjv 4:11 - “ Dignus es, Domine et Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant et creata sunt ”.
Sk 20:28 - Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
Ef 1:7 - in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius,
Kol 1:14 - in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum;
Heb 9:12 - neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
Heb 10:10 - in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel.
1Pt 1:19 - sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi,
1Jn 1:7 - si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.

Verš 10
et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram ”.
Ex 19:6 - Et vos eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta. Haec sunt verba, quae loqueris ad filios Israel ”.
1Pt 2:5 - et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.
1Pt 2:9 - Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:
Zjv 1:6 - et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

Verš 11
Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, et erat numerus eorum myriades myriadum et milia milium,
Dan 7:10 - Fluvius igneus effluebat et egrediebatur a facie eius; milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.
Heb 12:22 - Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multa milia angelorum, frequentiam

Verš 12
dicentium voce magna: “ Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divitias et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem ”.
Zjv 4:11 - “ Dignus es, Domine et Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant et creata sunt ”.

Zjv 5,1 - Kniha je symbolom Božích výrokov a rozhodnutí vzhľadom na celé ľudské dejiny až dokonca čias. Porov. 3, 5; 10, 2; Ez 2, 9; Dan 12, 4.9.

Zjv 5,1-16 - Cieľom týchto veršov je ukázať Krista ako vládcu nad dejinami sveta, ktorý ustanoví svoje večné kráľovstvo. Toto je základná myšlienka vôbec celej Knihy zjavenia. Jeho príchod budú predchádzať pohromy ako predzvesť posledného súdu. Začnú sa otvorením siedmich pečatí (6, 1 – 8, 1), zvukom siedmich poľníc (8, 2 – 11, 19) a vyliatím siedmich čiaš (15, 1 – 16, 21).

Zjv 5,6 - Kristus predstavovaný ako Baránok je príznačný pre túto Knihu zjavenia, kde sa o ňom takto hovorí 29-krát, a vôbec pre jánovskú teológiu (porov. Jn 1, 29. 36; 19, 36). Sedem rohov a očí vyjadruje všemohúcnosť a vševedúcnosť; a sedem duchov vyjadruje plnosť Ducha Svätého (porov. Iz 11, 1–2).

Zjv 5,10 - Porov. 1, 6.

Zjv 5,11 - Porov. Dan 7, 10.