výhody registrácie

Zjavenie apoštola Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Zjv 2, 1-29

1 Angelo ecclesiae, quae est Ephesi, scribe: Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: 2 Scio opera tua et laborem et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos et tentasti eos, qui se dicunt apostolos et non sunt, et invenisti eos mendaces; 3 et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti. 4 Sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti. 5 Memor esto itaque unde excideris, et age paenitentiam et prima opera fac; sin autem, venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi paenitentiam egeris. 6 Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. 7 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei. 8 Et angelo ecclesiae, quae est Smyrnae, scribe: Haec dicit Primus et Novissimus, qui fuit mortuus et vixit: 9 Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam — sed dives es — et blasphemiam ab his, qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. 10 Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. 11 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. 12 Et angelo ecclesiae, quae est Pergami, scribe: Haec dicit, qui habet romphaeam ancipitem acutam: 13 Scio, ubi habitas, ubi thronus est Satanae, et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas, testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi Satanas habitat. 14 Sed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere idolothyta et fornicari; 15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum similiter. 16 Ergo paenitentiam age; si quo minus, venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei. 17 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei de manna abscondito et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. 18 Et angelo ecclesiae, quae est Thyatirae, scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes eius similes orichalco: 19 Novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus. 20 Sed habeo adversus te, quia permittis mulierem Iezabel, quae se dicit prophetissam, et docet et seducit servos meos fornicari et manducare idolothyta. 21 Et dedi illi tempus, ut paenitentiam ageret, et non vult paeniteri a fornicatione sua. 22 Ecce mitto eam in lectum et, qui moechantur cum ea, in tribulationem magnam, nisi paenitentiam egerint ab operibus eius. 23 Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra. 24 Vobis autem dico ceteris, qui Thyatirae estis, quicumque non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudines Satanae, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus; 25 tamen id quod habetis, tenete, donec veniam. 26 Et, qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, 27 et reget illas in virga ferrea, tamquam vasa fictilia confringentur, 28 sicut et ego accepi a Patre meo, et dabo illi stellam matutinam. 29 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.

Zjv 2, 1-29





Verš 6
Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi.
Zjv 2:15 - ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum similiter.

Verš 7
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei.
Gn 2:9 - Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali.
Zjv 22:2 - In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium.

Verš 8
Et angelo ecclesiae, quae est Smyrnae, scribe: Haec dicit Primus et Novissimus, qui fuit mortuus et vixit:
Iz 41:4 - Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum.
Iz 44:6 - Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “ Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus.
Zjv 1:17 - Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens: “ Noli timere! Ego sum primus et novissimus,

Verš 11
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Qui vicerit, non laedetur a morte secunda.
Mt 13:9 - Qui habet aures, audiat ”.

Verš 12
Et angelo ecclesiae, quae est Pergami, scribe: Haec dicit, qui habet romphaeam ancipitem acutam:
Zjv 2:16 - Ergo paenitentiam age; si quo minus, venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
Zjv 1:16 - et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius anceps acutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.

Verš 14
Sed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere idolothyta et fornicari;
Nm 22:23 - Cernens asina angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu sua, avertit se de itinere et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere,
Nm 24:14 - Et nunc, pergens ad populum meum dabo consilium, quid populus hic populo tuo faciat extremo tempore ”.
Nm 25:1 - Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus fornicari cum filiabus Moab,
Nm 31:16 - Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phegor, unde et percussus est populus Domini?

Verš 16
Ergo paenitentiam age; si quo minus, venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
Iz 49:2 - et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me
Ef 6:17 - et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei;
Heb 4:12 - Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis;
Zjv 1:16 - et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius anceps acutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.

Verš 18
Et angelo ecclesiae, quae est Thyatirae, scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes eius similes orichalco:
Zjv 1:14 - caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba, tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis,

Verš 20
Sed habeo adversus te, quia permittis mulierem Iezabel, quae se dicit prophetissam, et docet et seducit servos meos fornicari et manducare idolothyta.
1Kr 16:31 - Nec suffecit ei, ut ambularet in peccatis Ieroboam filii Nabat; insuper duxit uxorem Iezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum.
2Kr 9:7 - Percuties domum Achab domini tui, ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel.

Verš 23
Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.
1Sam 16:7 - Et dixit Dominus ad Samuelem: “ Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor ”.
1Krn 28:9 - Tu autem, Salomon, fili mi, scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario; omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit. Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris illum, proiciet te in aeternum.
1Krn 29:17 - Scio, Deus meus, quod probes corda et simplicitatem diligas; unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio sponte tibi offerre donaria.
Ž 7:9 - Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me.
Jer 11:20 - Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
Sk 1:24 - Et orantes dixerunt: “ Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum
Ž 62:12 - Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est,
Jer 17:10 - Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum.
Jer 32:19 - magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius.
Mt 16:27 - Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
Rim 2:6 - qui reddet unicuique secundum opera eius:
Rim 14:12 - Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
2Kor 5:10 - Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
Gal 6:5 - Unusquisque enim onus suum portabit.
Zjv 20:12 - Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt. Et alius liber apertus est, qui est vitae; et iudicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum.

Verš 25
tamen id quod habetis, tenete, donec veniam.
Zjv 3:11 - Venio cito; tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.

Verš 26
Et, qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes,
Ž 2:8 - Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.

Zjv 2,1 - Všetkých sedem listov má takmer rovnakú schému. Efez bol najväčším mestom v Malej Ázii. Pavol tu založil kvitnúcu cirkev (Sk 19, 1) a Ján tu prežil posledné roky svojho života.

Zjv 2,6 - Sekta nikolaitov – niektorí ju dávajú do súvisu s Mikulášom zo Sk 6, 5. Táto gnostická sekta hlásala neviazanú mravnú slobodu. Inak ide o neznámu sektu.

Zjv 2,7 - Strom života (porov. Gn 2, 9) je symbolom nesmrteľnosti a Božieho života; je odmenou pre tých, čo zvíťazili v boji so zlom.

Zjv 2,8 - Smyrna bola významným prístavným mestom asi 50 km na sever od Efezu. "Prvý a Posledný" – porov. Iz 44, 6.

Zjv 2,9 - Podkladom pre toto pomenovanie bolo presvedčenie rozšírené hodne medzi prvými kresťanmi, že kresťania sú vlastne pravými židmi, pravý Izrael (porov. Rim 2, 28–29; Gal 3, 29; 6, 16). Preto tí židia, ktorí neprijali Krista a podporovali prenasledovanie kresťanov, nie sú už viac pravými synmi Abraháma, ale synmi satana (porov. Jn 8, 44).

Zjv 2,10 - "Desať dní" označuje krátke trvanie. Porov. Dan 1, 12. 14. Z popudu Židov sa v Smyrne začalo v 2. storočí prenasledovanie kresťanov, v ktorom zomrel mučeník sv. Polykarp, tamojší biskup, žiak apoštola Jána.

Zjv 2,11 - Druhá smrť znamená večné zatratenie porov. 20, 14; 21, 8).

Zjv 2,12 - Pergamos bol asi 70 km na severovýchod od Smyrny.

Zjv 2,13 - Satanov trón je asi alúzia na kult cisára a na modloslužbu, ktoré v tomto meste kvitli. Antipas je neznámy kresťanský mučeník.

Zjv 2,14 - Porov. Nm 25, 3; 31, 16. Podľa židovskej tradície Balaam nahovoril Balaka, aby ponúkol moabitské ženy Izraelitom, a tak aby ich naviedli na modloslužbu. Nový zákon pokračuje v tejto tradícii a Balaama považuje za príklad zlého poradcu. Podobné nebezpečenstvo hrozí aj kresťanom zo strany nikolaitov. V biblickom jazyku smilstvo znamená spreneverenie sa pravému Bohu, a teda modloslužbu.

Zjv 2,17 - O manne porov. Ex 16; Jn 6, 31–33. Je symbolom životodarného duchovného pokrmu, ba samej Eucharistie. Kamienok má neistý výklad. Pravdepodobne ide o nejaké znamenie, na základe ktorého môže byť niekto prijatý do Božieho kráľovstva. Nové meno označuje novú hodnosť osoby, ktorá sa dostáva vo sviatosti krstu.

Zjv 2,18 - Tyatira je mesto asi 65 km na juhovýchod od Pergama. Bolo významným centrom remesiel.

Zjv 2,20 - Jezabel je symbolické meno. V Starom zákone ho nosila Achabova manželka, ktorá zviedla izraelský národ na modloslužbu a nemravnosť (porov. 1 Kr 16, 31; 2 Kr 9, 22). Aj tu označuje šíriteľku modloslužby.

Zjv 2,24 - "Satanove hlbiny" sú nemravné gnostické náuky, pravdepodobne nikolaitov, ktorí ich hlásali ako hlbokú múdrosť.

Zjv 2,26-27 - Porov. Ž 2, 8–9. Tento mesiášsky žalm sa cituje aj v 12, 5 a 19, 15.

Zjv 2,28 - "Ranná hviezda" je mesiášsky symbol (porov. Nm 24, 17). Tu, ako aj v 22, 16, označuje samého Krista.