| Zjavenie apoštola JánaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Zjv 15, 1-8 |
1 Zjv 15, 1 Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile: angelos septem habentes plagas septem novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei. 2 Zjv 15, 2 Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne; et eos, qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius, stantes supra mare vitreum, habentes citharas Dei. 3 Zjv 15, 3 Et cantant canticum Moysis servi Dei et canticum Agni dicentes: “ Magna et mirabilia opera tua, Domine, Deus omnipotens; iustae et verae viae tuae, Rex gentium! 4 Zjv 15, 4 Quis non timebit, Domine, et glorificabit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifestata sunt ”. 5 Zjv 15, 5 Et post haec vidi: et apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo, 6 Zjv 15, 6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo candido et praecincti circa pectora zonis aureis. 7 Zjv 15, 7 Et unum ex quattuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum. 8 Zjv 15, 8 Et impletum est templum fumo de gloria Dei et de virtute eius; et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum.
| | Zjv 15, 1-8 |
Verš 1
Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile: angelos septem habentes plagas septem novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei.
Zjv 11:14 - Vae secundum abiit; ecce vae tertium venit cito.
Verš 2
Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne; et eos, qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius, stantes supra mare vitreum, habentes citharas Dei.
Zjv 4:6 - et in conspectu throni tamquam mare vitreum simile crystallo. Et in medio throni et in circuitu throni quattuor animalia, plena oculis ante et retro:
Verš 3
Et cantant canticum Moysis servi Dei et canticum Agni dicentes: “ Magna et mirabilia opera tua, Domine, Deus omnipotens; iustae et verae viae tuae, Rex gentium!
Ž 111:2 - GHIMEL. Magna opera Domini, DALETH. exquirenda omnibus, qui cupiunt ea.
Ž 139:14 - Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
Ž 145:17 - SADE. Iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis.
Verš 4
Quis non timebit, Domine, et glorificabit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifestata sunt ”.
Jer 10:7 - Quis non timebit te, o rex gentium? Te enim decet, quoniam inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis earum nullus est similis tui.
Verš 5
Et post haec vidi: et apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo,
Zjv 11:19 - Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna.
Verš 6
et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo candido et praecincti circa pectora zonis aureis.
Zjv 1:13 - et in medio candelabrorum quasi Filium hominis, vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream;
Verš 8
Et impletum est templum fumo de gloria Dei et de virtute eius; et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum.
Ex 40:34 - Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum.
1Kr 8:10 - Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini,
Iz 6:4 - Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
Zjv 15,2 - Porov. 4, 6. Oheň pripomína Boží hnev, ale aj Červené more a východ z Egypta.
Zjv 15,3-4 - Mojžišovu pieseň (Ex 15, 1–19) spievali Židia po vyslobodení z egyptského otroctva, keď prešli cez Červené more. Vyslobodenie z Egypta je predobrazom vykúpenia, a preto autor nazýva Mojžišovu pieseň Baránkovou piesňou.
Zjv 15,5 - "Stánok svedectva" – alúzia na svätyňu, ktorá putovala s Izraelitmi po púšti (Ex 25, 22). "Chrám stánku svedectva" je nebeská svätyňa. Splýva tu dohromady Mojžišov stánok a Šalamúnov chrám.
Zjv 15,6 - Sedem rán podrobne rozvádza v 16. hlave.