výhody registrácie

Zjavenie apoštola Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Zjv 1, 1-20

1 Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere ser vis suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suo Ioanni, 2 qui testificatus est verbum Dei et testimonium Iesu Christi, quaecumque vidit. 3 Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est. 4 Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt, 5 et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo 6 et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. 7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen. 8 Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens. 9 Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu, fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei et testimonium Iesu. 10 Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae 11 dicentis: “ Quod vides, scribe in libro et mitte septem ecclesiis: Ephesum et Smyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam ”. 12 Et conversus sum, ut viderem vocem, quae loquebatur mecum; et conversus vidi septem candelabra aurea 13 et in medio candelabrorum quasi Filium hominis, vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream; 14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba, tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis, 15 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum, 16 et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius anceps acutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua. 17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens: “ Noli timere! Ego sum primus et novissimus, 18 et vivens et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni. 19 Scribe ergo, quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec. 20 Mysterium septem stellarum, quas vidisti ad dexteram meam, et septem candelabra aurea: septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum; et candelabra septem, septem ecclesiae sunt.

Zjv 1, 1-20





Verš 3
Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est.
Zjv 22:7 - Et ecce venio velociter. Beatus, qui servat verba prophetiae libri huius ”.
Zjv 22:10 - Et dicit mihi: “ Ne signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enim prope est!

Verš 4
Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt,
Zjv 1:8 - Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens.
Ex 3:14 - Dixit Deus ad Moysen: “ Ego sum qui sum ”. Ait: “ Sic dices filiis Israel: Qui sum misit me ad vos ”.
Zjv 4:8 - Et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas, in circuitu et intus plenae sunt oculis; et requiem non habent die et nocte dicentia: “ Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus est! ”.
Zjv 11:17 - dicentes: “ Gratias agimus tibi, Domine, Deus omnipotens, qui es et qui eras, quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti.
Zjv 16:5 - Et audivi angelum aquarum dicentem: “ Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus, quia haec iudicasti;

Verš 5
et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo
Iz 55:4 - Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus.
Zjv 3:14 - Et angelo ecclesiae, quae est Laodiciae, scribe: Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, principium creaturae Dei:
1Kor 15:20 - Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium.
Kol 1:18 - Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens,
Sk 20:28 - Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
Heb 9:12 - neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
Heb 9:14 - quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.
1Pt 1:19 - sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi,
1Jn 1:7 - si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.
Zjv 5:9 - Et cantant novum canticum dicentes: “ Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione;

Verš 6
et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
1Pt 2:9 - Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:
Zjv 5:10 - et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram ”.
Rim 12:1 - Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;
1Pt 2:5 - et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.

Verš 7
Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen.
Dan 7:13 - Aspiciebam ergo in visione noctis: et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum;
Mt 24:30 - Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa;
Mt 25:31 - Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.
Sk 1:11 - qui et dixerunt: “ Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ”.
1Sol 1:10 - et exspectare Filium eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab ira ventura.
2Sol 1:10 - cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
Júd 1:14 - Prophetavit autem et his septimus ab Adam Henoch dicens: “ Ecce venit Dominus in sanctis milibus suis
Za 12:10 - et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super primogenitum.
Jn 19:37 - et iterum alia Scriptura dicit: “ Videbunt in quem transfixerunt ”.

Verš 8
Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens.
Iz 41:4 - Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum.
Iz 44:6 - Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “ Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus.
Zjv 21:6 - Et dixit mihi: “ Facta sunt! Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis.
Zjv 22:13 - Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis.

Verš 10
Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae
Zjv 4:2 - Statim fui in spiritu: et ecce thronus positus erat in caelo; et supra thronum sedens;

Verš 13
et in medio candelabrorum quasi Filium hominis, vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream;
Ez 1:26 - Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni; et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.
Dan 7:13 - Aspiciebam ergo in visione noctis: et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum;
Zjv 14:14 - Et vidi: et ecce nubem candidam, et supra nubem sedentem quasi Filium hominis, habentem super caput suum coronam auream et in manu sua falcem acutam.
Zjv 15:6 - et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo candido et praecincti circa pectora zonis aureis.

Verš 14
caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba, tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis,
Dan 7:9 - Aspiciebam, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammae ignis, rotae eius ignis accensus.
Zjv 19:12 - Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse;

Verš 15
et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum,
Zjv 14:2 - Et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni; et vox, quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis.

Verš 16
et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius anceps acutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.
Iz 49:2 - et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me
Ef 6:17 - et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei;
Heb 4:12 - Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis;
Zjv 2:16 - Ergo paenitentiam age; si quo minus, venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
Zjv 19:15 - Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis.

Verš 17
Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens: “ Noli timere! Ego sum primus et novissimus,
Iz 41:4 - Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum.
Iz 44:6 - Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “ Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus.
Iz 48:12 - Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus.

Verš 18
et vivens et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni.
Rim 6:9 - scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur.
Jób 12:14 - Si destruxerit, nemo est, qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat.
Iz 22:22 - Et dabo clavem domus David super umerum eius; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat.
Zjv 3:7 - Et angelo ecclesiae, quae est Philadelphiae, scribe: Haec dicit Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudet; et claudit, et nemo aperit:
Zjv 20:1 - Et vidi angelum descen dentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua.

Verš 20
Mysterium septem stellarum, quas vidisti ad dexteram meam, et septem candelabra aurea: septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum; et candelabra septem, septem ecclesiae sunt.
Mal 2:7 - Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est.

Zjv 1,1 - Hovorí sa tu o veciach, ktoré sa majú onedlho stať (22, 6) nie z hľadiska času, ale z hľadiska Boha (porov. 2 Pt 3, 8). Ide vlastne o poslednú fázu dejín spasenia, ktorá sa začala veľkonočnou udalosťou.

Zjv 1,4 - Sedem cirkví je vymenovaných v 11. verši. Listy, ktoré sú týmto cirkvám adresované, nachádzajú sa v 2. a 3. kap. Číslo sedem je symbolom plnosti, a preto sa právom tvrdí, že Jánovo učenie nebolo adresované výlučne iba týmto miestnym cirkvám, ale že obsahuje všeobecné a trvalé posolstvo. Názov Boha: "ktorý je, ktorý bol a ktorý príde", je istá obmena toho mena, pod ktorým sa Boh zjavil Mojžišovi na vrchu Horeb (Ex 3, 14). Výrazom "ktorý príde" dostáva Božie meno eschatologický nádych. Sedem duchov znamená plnosť Ducha. Ide o vplyv Iz 11, 2–3.

Zjv 1,5 - Prvorodeného z mŕtvych znamená prvého vzkrie-seného. Porov. Kol 1, 18.

Zjv 1,6 - Hovorí o všeobecnom kňazstve veriacich podľa vzoru Izraela (Ex 19, 6; 1 Pt 2, 9).

Zjv 1,7 - Porov. Dan 7, 13; Zach 12, 10. 14; Jn 19, 37.

Zjv 1,8 - Alfa je prvé a omega posledné písmeno gréckej abecedy. Je to symbol Boha ako prvej príčiny a posledného cieľa všetkého jestvujúceho.

Zjv 1,9 - Patmos je ostrov v Egejskom mori, asi 75 km na juhozápad od Efezu.

Zjv 1,10 - Pánov deň je nedeľa. Ide tu o prvé svedectvo prenesenia sakrálneho charakteru židovskej soboty na deň Kristovho zmŕtvychvstania. Porov. 1 Kor 16, 2.

Zjv 1,12 - Sedem zlatých svietnikov predstavuje sedem cirkví (v. 20).

Zjv 1,13-15 - Ježiš Kristus je tu vykreslený obrazmi vypožičanými zo Starého zákona, ako veľkňaz (dlhé rúcho), kráľ (zlatý pás). Biele vlasy sú symbolom večnosti, oči ako plameň ohňa symbolom vševedúcnosti a nohy z kovu symbolom nezmeniteľnosti. Porov. Dan 7, 13; 10, 5–6; Ez 43,2.

Zjv 1,16 - Sedem hviezd je sedem anjelov cirkví (v. 20). Niektorí pod anjelmi rozumejú biskupov. Ostrý dvojsečný meč je symbolom sudcovskej moci. Porov. Iz 11, 4.