Verš 4
Subintroierunt enim quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc iudicium, impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes.
2Pt 2:1 - Fuerunt vero et pseudopro phetae in populo, sicut et in vo bis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis et eum, qui emit eos, Dominatorem negantes superducent sibi celerem perditionem.
1Pt 2:8 - et “ lapis offensionis et petra scandali ”; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt.
2Pt 2:3 - et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Quibus iudicium iam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat.
Verš 5
Commonere autem vos volo, scientes vos omnia, quoniam Dominus semel populum de terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit;
Nm 14:29 - In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes, qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me,
Nm 26:64 - inter quos nullus fuit eorum, qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai:
Ž 106:26 - Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto
1Kor 10:5 - Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto.
Heb 3:17 - Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto?
Verš 6
angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit.
2Pt 2:4 - Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium reservatos:
2Pt 2:4 - Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium reservatos:
Verš 7
Sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates, simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes.
Gn 19:24 - Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo
Dt 29:23 - Et dicent omnes gentes: “Quare sic fecit Dominus terrae huic? Quae est haec ira furoris immensa?”.
Iz 13:19 - Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram.
Jer 50:40 - Sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis.
Ez 16:49 - Ecce haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae: superbia, saturitas panis et securum otium erat ei et filiabus eius, et manum egeni et pauperis non sustentabant;
Oz 11:8 - Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea.
Am 4:11 - “ Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram, et facti estis quasi torris raptus ab incendio; sed non redistis ad me ”, dicit Dominus.
Lk 17:29 - qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit.
2Pt 2:6 - et civitates Sodomae et Gomorrae in cinerem redigens eversione damnavit, exemplum ponens eorum, quae sunt impiis futura:
Verš 9
Cum Michael archangelus cum Diabolo disputans altercaretur de Moysis corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit: “ Increpet te Dominus! ”.
Dan 10:13 - Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus; et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium meum; et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.
Dan 12:1 - In tempore autem illo con surget Michael, princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, et erit tempus angustiae, quale non fuit ab eo, quo gentes esse coeperunt, usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro.
Zjv 12:7 - Et factum est proelium in caelo, Michael et angeli eius, ut proeliarentur cum dracone. Et draco pugnavit et angeli eius,
2Pt 2:11 - ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores, non portant adversum illas coram Domino iudicium blasphemiae.
Za 3:2 - Et dixit angelus Domini ad Satan: “Increpet Dominus in te, Satan! Et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! Numquid non iste torris est erutus de igne?”.
Verš 10
Hi autem, quaecumque quidem ignorant, blasphemant; quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur.
2Pt 2:12 - Hi vero, velut irrationabilia animalia naturaliter genita in captionem et in corruptionem, in his, quae ignorant, blasphemantes, in corruptione sua et corrumpentur
Verš 11
Vae illis, quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt!
Gn 4:8 - Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
1Jn 3:12 - Non sicut Cain: ex Maligno erat et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera eius maligna erant, fratris autem eius iusta.
Nm 22:7 - Perrexeruntque seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac,
Nm 22:21 - Surrexit Balaam mane et, strata asina sua, profectus est cum eis.
2Pt 2:15 - derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit,
Nm 16:1 - Ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben
Verš 12
Hi sunt in agapis vestris maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes; nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur; arbores autumnales infructuosae bis mortuae, eradicatae;
2Pt 2:13 - inviti percipientes mercedem iniustitiae; voluptatem existimantes diei delicias, coinquinationes et maculae deliciis affluentes, in voluptatibus suis luxuriantes vobiscum,
2Pt 2:17 - Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbine exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur.
Verš 13
fluctus feri maris despumantes suas confusiones; sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est.
Iz 57:20 - Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in limum et lutum.
Verš 14
Prophetavit autem et his septimus ab Adam Henoch dicens: “ Ecce venit Dominus in sanctis milibus suis
Gn 5:18 - Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch.
Dan 7:10 - Fluvius igneus effluebat et egrediebatur a facie eius; milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.
Sk 1:11 - qui et dixerunt: “ Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ”.
1Sol 1:10 - et exspectare Filium eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab ira ventura.
2Sol 1:10 - cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
Zjv 1:7 - Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen.
Verš 15
facere iudicium contra omnes et arguere omnem animam de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae locuti sunt contra eum peccatores impii ”.
Mt 12:36 - Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii:
Verš 16
Hi sunt murmuratores, querelosi, secundum concupiscentias suas ambulantes, et os illorum loquitur superba, mirantes personas quaestus causa.
2Pt 2:18 - Superba enim vanitatis loquentes pelliciunt in concupiscentiis carnis luxuriis illos, qui paululum effugiunt eos, qui in errore conversantur,
Verš 18
quoniam dicebant vobis: “ In novissimo tempore venient illusores, secundum suas concupiscentias ambulantes impietatum”.
Sk 20:29 - Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi;
1Tim 4:1 - Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum,
2Tim 3:1 - Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa.
2Tim 4:3 - Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus,
2Pt 2:1 - Fuerunt vero et pseudopro phetae in populo, sicut et in vo bis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis et eum, qui emit eos, Dominatorem negantes superducent sibi celerem perditionem.
2Pt 3:3 - hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in illusione illudentes, iuxta proprias concupiscentias suas ambulantes,
Verš 25
soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria, magnificentia, imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula. Amen.
Rim 16:27 - soli sapienti Deo per Iesum Christum, cui gloria in saecula. Amen.
1Tim 1:17 - Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Jud 1,3 - Viera sa musí zachovať neporušená navždy ako posvätný poklad (porov. 1 Kor 11, 2; 1 Tim 6, 20).
Jud 1,5 - Sväté písmo ukazuje, že pre bezbožných, čo neveria vlastnou vinou, niet záchrany (porov. Nm 14, 35; 1 Kor 10, 5). O príkladoch porov. 2 Pt 2, 4-8.
Jud 1,6 - Porov. Gn 19, 4-25; 2 Pt 2, 4.
Jud 1,8 - Porov. 2 Pt 2, 10. "Duchovné bytosti," doslovne "slávy," sú anjeli.
Jud 1,9 - Starý zákon nehovorí nič o tomto fakte (porov. Dt 34, 1-6). Júda čerpá zo židovského podania, ktoré je zachytené v apokryfnej knihe Nanebovzatie Mojžiša. Veta: "Nech ťa Pán potrestá" je vzatá zo Zach 3, 2. Michal je knieža anjelov; porov. Dan 10, 13. 21; Zjv 12, 7.
Jud 1,10 - Rúhajú sa tomu, čo nepoznajú, t. j. Kristovi a mocnostiam. Čo ako "nemé zvieratá poznajú," t. j. čo zmyslami, pudom poznávajú, v žiadostivosti, zmyselnosti, v tom aj hynú.
Jud 1,11 - Svätopisec prirovnáva bezbožných svojho času Kainovi, ktorý je symbolom bratovrahov (Gn 4), Balaamovi, symbolu falošného učiteľa (Nm 22-24) a Koremu, odbojníkovi (Nm 16).
Jud 1,12 - Hody lásky (gr. agápai) bolo pohostenie, v rámci ktorého sa v prvých kresťanských časoch slávievala Eucharistia (porov. 1 Kor 11, 20 n.) Porov. 2 Pt 2, 13.
Jud 1,14 - O Henochovi pozri v Gn 5, 21-24. Svätopisec tu cituje z apokryfnej Knihy Henocha (1, 9). Výraz "prorokoval" sa tu neberie v biblickom zmysle. "Siedmy" - podľa tradície Henoch bol po Adamovi siedmym patriarchom.
Jud 1,18 - Porov. 1 Tim 4, 1.
Jud 1,22-23 - Júda dáva kresťanom rady, ako sa majú bratsky ujímať tých, čo sú v nebezpečenstve, že odpadnú od viery. Majú ich láskavo presviedčať o pravde, aby ich zachránili pred zatratením. Ale zaťatých a zlomyseľných bludárov sa majú chrániť, ako sa človek prirodzene chráni nečistej bielizne druhých ľudí ("nenáviďte aj odev poškvrnený telom"), pretože z ich vonkajšieho správania sa a spôsobov priamo sršia bludné náuky a prevrátené mravy.
Jud 1,24 - Porov. Rim 16, 25-27.