výhody registrácie

2. Jánov list

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Jn 1, 1-13

1 (VUL) Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem,

2 (VUL) propter veritatem, quae permanet in nobis et nobiscum erit in sempiternum.

3 (VUL) Erit nobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Filio Patris, in veritate et caritate.

4 (VUL) Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.

5 (VUL) Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.

6 (VUL) Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est, quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis.

7 (VUL) Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et antichristus.

8 (VUL) Videte vosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis.

9 (VUL) Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet.

10 (VUL) Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec “ Ave ” ei dixeritis;

11 (VUL) qui enim dicit illi: “ Ave ”, communicat operibus illius malignis.

12 (VUL) Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit.

13 (VUL) Salutant te filii sororis tuae electae.


2Jn 1, 1-13