výhody registrácie

1. Jánov list

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Jn 2, 1-29

1 Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis pecca verit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum; 2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi. 3 Et in hoc cognoscimus quoniam novimus eum: si mandata eius servemus. 4 Qui dicit: “ Novi eum ”, et mandata eius non servat, mendax est, et in isto veritas non est; 5 qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus. 6 Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. 7 Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis. 8 Verumtamen mandatum novum scribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quoniam tenebrae transeunt, et lumen verum iam lucet. 9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. 10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum ei non est; 11 qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius. 12 Scribo vobis, filioli: Remissa sunt vobis peccata propter nomen eius. 13 Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adulescentes: Vicistis Malignum. 14 Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum. 15 Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo; 16 quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est. 17 Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. 18 Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, ita nunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est. 19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis. 20 Sed vos unctionem habetis a Sancto et scitis omnes. 21 Non scripsi vobis quasi nescientibus veritatem sed quasi scientibus eam, et quoniam omne mendacium ex veritate non est. 22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Iesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium. 23 Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet. 24 Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit, quod ab initio audistis, et vos in Filio et in Patre manebitis. 25 Et haec est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis: vitam aeternam. 26 Haec scripsi vobis de eis, qui seducunt vos. 27 Et vos, unctionem, quam accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo. 28 Et nunc, filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius. 29 Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est.

1Jn 2, 1-29





Verš 1
Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis pecca verit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum;
1Tim 2:5 - Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,
Heb 7:25 - unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.

Verš 2
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi.
Rim 3:25 - quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta
2Kor 5:18 - Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis,
Kol 1:20 - et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt.
1Jn 4:10 - In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
Jn 4:42 - et mulieri dicebant: “ Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi! ”.
1Jn 4:14 - Et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi.

Verš 4
Qui dicit: “ Novi eum ”, et mandata eius non servat, mendax est, et in isto veritas non est;
1Jn 4:20 - Si quis dixerit: “ Diligo Deum ”, et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere.

Verš 5
qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus.
Jn 13:35 - In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem ”.

Verš 6
Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
Jn 13:15 - Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis.
1Pt 2:21 - In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius:

Verš 7
Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis.
2Jn 1:5 - Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.

Verš 8
Verumtamen mandatum novum scribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quoniam tenebrae transeunt, et lumen verum iam lucet.
Jn 13:34 - Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
Jn 15:12 - Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;

Verš 10
Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum ei non est;
1Jn 3:14 - Nos scimus quoniam transivimus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit, manet in morte.
Jn 12:35 - Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.

Verš 12
Scribo vobis, filioli: Remissa sunt vobis peccata propter nomen eius.
Lk 24:47 - et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem.
Sk 4:12 - Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri ”.
Sk 13:38 - Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,

Verš 15
Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo;
Rim 12:2 - et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
Gal 1:10 - Modo enim hominibus suadeo aut Deo? Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem!
Jak 4:4 - Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.

Verš 17
Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum.
Ž 90:10 - Dies annorum nostrorum sunt septuaginta anni aut in valentibus octoginta anni, et maior pars eorum labor et dolor, quoniam cito transeunt, et avolamus.
Iz 40:6 - Vox dicentis: “ Clama! ”. Et dixi: “ Quid clamabo? ”. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri;
1Kor 7:31 - et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; praeterit enim figura huius mundi.
Jak 1:10 - dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit.
Jak 4:14 - qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;
1Pt 1:24 - quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos decidit;

Verš 18
Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, ita nunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est.
Mt 24:5 - Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum Christus”, et multos seducent.
2Sol 2:3 - Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis,

Verš 19
Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis.
Ž 41:9 - “ Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ”.
Sk 20:30 - et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abstrahant discipulos post se.
1Kor 11:19 - Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.

Verš 20
Sed vos unctionem habetis a Sancto et scitis omnes.
Ž 45:7 - Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; sceptrum aequitatis sceptrum regni tui.
Ž 133:2 - sicut unguentum optimum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius;
2Kor 1:21 - Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos, Deus,
Heb 1:9 - Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis ”

Verš 23
Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet.
Lk 12:9 - qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei.
2Tim 2:12 - si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos;

Verš 27
Et vos, unctionem, quam accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo.
Jer 31:34 - Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus, quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non memorabor amplius ”.
Heb 8:11 - Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum,

Verš 28
Et nunc, filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius.
Mk 8:38 - Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ”.
1Jn 3:2 - Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est.

1Jn 2,1 - "Zástanca" (gr. parákletos) vyjadruje kňazskú funkciu Ježiša Krista, ktorý sa prihovára za nás; v Jánovom evanjeliu "Zástancom" ("Tešiteľom") je Duch Svätý (porov. Jn 14, 16.26; 15, 26; 16, 7).

1Jn 2,4 - Poznanie sa tu nechápe ako čisto intelektuálne, ale praktické, sprevádzané duchovným a mravným životom.

1Jn 2,8 - Prikázanie lásky známe v Starom zákone sa stáva novým čiže dokonalým vďaka Kristovi, ktorý nás poučil príkladom, ako ho máme zachovávať (porov. Jn 13, 34). Prikázanie "nové" znamená, že ani Židia, ani pohania ho nepoznali v jeho kresťanskom uskutočňovaní.

1Jn 2,15 - "Svet" vo Svätom písme označuje často sily, ktoré sa protivia vykúpeniu. Ján tu rozumie skazenú ľudskú spoločnosť, ktorá je v otroctve kniežaťa tmy.

1Jn 2,18 - "Posledná hodina", ktorej trvanie nie je upresnené, je tá, v ktorej pôsobí antikrist šírením bludu (porov. 2 Tim 3, 1; Jak 5, 3; Júd 18). Výraz "antikrist" sa v Novom zákone používa iba tu a vo veršoch 22; 4, 3; 2 Jn 7. Konkrétne sú to falošní učitelia, ktorí – hoci patrili ku kresťanskému spoločenstvu – sú v protive s učením apoštolov.Pred konečným príchodom Krista, Pána, má sa najprv zjaviť jeho protivník antikrist, ktorého potom Kristus zničí.Ale už teraz diabolské moci sú v činnosti a napádajú Kristovo kráľovstvo.

1Jn 2,20 - Od Svätého, t. j. od Krista. Kresťania, ktorí dostali Ducha Svätého, môžu odolávať falošným učiteľom.

1Jn 2,22 - Pravdepodobne myslí na bludára Kerinta, ktorý považoval Krista za obyčajného človeka. Bludári nepripúšťali, že Ježiš je Kristus, a neuznávali ani jeho božskú prirodzenosť.

1Jn 2,24 - Čiže v apoštolskej alebo v krstnej katechéze o Ježišovi Kristovi.

1Jn 2,27 - "Pomazanie" čiže Duch Svätý, ktorého prijali, ostáva v nich, takže môžu odolávať falošným učiteľom.