výhody registrácie

1. Jánov list

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Jn 1, 1-10

1 (VUL) Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae

2 (VUL) — et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis —

3 (VUL) quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo.

4 (VUL) Et haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum.

5 (VUL) Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.

6 (VUL) Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem;

7 (VUL) si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.

8 (VUL) Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est.

9 (VUL) Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.

10 (VUL) Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.


1Jn 1, 1-10





Verš 8
Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est.
1Kr 8:46 - Quod si peccaverint tibi — non est enim homo qui non peccet — et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope
2Krn 6:36 - Si autem peccaverint tibi — neque enim est homo, qui non peccet — et iratus fueris eis et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam vel propinquam,
Jób 9:2 - “ Vere scio quod ita sit, et quomodo iustificabitur homo compositus Deo?
Ž 143:2 - Et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Prís 20:9 - Quis potest dicere: “ Mundavi cor meum, purus sum a peccato ”?
Kaz 7:20 - Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet.

Verš 1
Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae
Jn 1:1 - In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
Jn 1:14 - Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
2Pt 1:16 - Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis.
Lk 24:39 - Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ”.
Jn 20:27 - Deinde dicit Thomae: “ Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis! ”.

Verš 9
Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.
Ž 32:5 - Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: “ Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ”. Et tu remisisti impietatem peccati mei.
Prís 28:13 - Qui abscondit scelera sua, non prosperabit; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.

Verš 5
Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.
Jn 1:9 - Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.
Jn 8:12 - Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: “ Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae ”.
Jn 9:5 - Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ”.
Jn 12:35 - Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.

Verš 7
si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.
Heb 9:14 - quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.
1Pt 1:19 - sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi,
Zjv 1:5 - et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo

1Jn 1,1-4 - Hovorí sa tu o Slove života, t. j. o Božom Synovi, porov. Jn 1, 1–14.

1Jn 1,3 - "Spoločenstvo" je mystická jednota veriacich s Otcom prostredníctvom Syna i jednota kresťanov vo viere a v jednej Cirkvi.

1Jn 1,5 - "Svetlo" u Jána je symbolom pravdy a mravného dobra; tma je symbolom bludu a zla.

1Jn 1,8 - Nemožno brať Kristovo vtelenie a vykúpenie zodpovedne bez povedomia, že sme hriešni.